CAP. IV. De allegoria.

Post lectionem historiae reliquum est allegoriarum mysteria investigare, ubi mea exhortatione opus esse non puto, cum ipsa res satis per se digna appareat. Nosse tamen te volo, o lector, hoc studium non tardos et hebetes sensus, sed matura ingenia expetere; quae sic investigando subtilitatem teneant, ut in discernendo prudentiam non amittant. Solidus est cibus iste, et nisi masticetur, transglutiri non potest. Tali ergo te moderamine uti oportet, ut dum inquirendo subtilis fueris, in praesumendo temerarius non inveniaris, recolens quod ait Psalmista: Arcum suum tetendit, et paravit illum; et in eo paravit vasa mortis (Psal. VII). Meministi, ut autumo, supra me divinam Scripturam aedificio similem dixisse, ut primum fundamento posito structura in altum levetur, plane aedificio similem; nam et ipsa structuram habet. Non ergo pigeat, si hanc similitudinem paulo diligentius prosequamur: respice opus caementarii. Collocato fundamento lineam extendit in directum, perpendiculum demittit, ac deinde lapides diligenter politos in ordinem ponit; alios atque alios deinde quaerit: et si forte aliquos primae dispositioni non respondentes invenerit, accipit limam, praeeminentia praecidit, aspera planat, et informia ad formam reducit; sicque demum reliquis in ordinem dispositis adjungit. Si vero aliquos tales invenerit, qui nec comminui valeant, nec congrue coaptari, eos non assumit, ne forte dum silicem frangere laborat, limam frangat. Intende: rem tibi proposui intuentibus contemptibilem, sed intelligentibus imitatione dignam. Fundamentum in terra est, nec semper politos habet lapides. Fabrica super terram, et aequalem quaerit structuram. Sic divina pagina multa secundum naturalem sensum continet, quae et sibi repugnare videntur, et nonnunquam absurditatis aut impossibilitatis aliquid afferre.

Spiritualis autem intelligentia nullam admittit repugnantiam, in qua diversa multa, adversa nulla esse possunt. Quod etiam primam seriem lapidum super fundamentum collocandorum ad protensam lineam disponi vides; quibus scilicet totum opus reliquum innititur et coaptatur, significatione non caret. Nam hoc quasi aliud quoddam fundamentum est, et totius fabricae basis. Hoc fundamentum et portat superposita, et a priori fundamento portatur. Primo fundamento insident omnia, sed non omni modo coaptantur. Huic insident et coaptantur reliqua. Primum fabricam portat, et est sub fabrica. Hoc portat fabricam, et non est solum sub fabrica sed in fabrica. Quod sub terra est fundamentum figurare diximus historiam, fabricam quae superaedificatur allegoriam insinuare. Unde et ipsa basis fabricae hujus ad allegoriam pertinere debet. Multis ordinibus consurgit fabrica, et quisquis suam basim habet; et multa sacramenta in divina pagina continentur, quae singula sua habent principia. Vis scire qui sunt ordines isti? Primus ordo est, sacramentum Trinitatis, quia et hoc Scriptura continet, quod ante omnem creaturam trinus et unus fuerit Deus. Hic de nihilo omnem fecit creaturam, visibilem scilicet et invisibilem: ecce secundus ordo. Rationali creaturae liberum dedit arbitrium, et gratiam praeparavit, ut mereri posset aeternam beatitudinem; deinde sponte labentes punivit, et persistentes ut amplius labi non possint, confirmavit. Quae origo peccati, et quid sit peccatum, et quid sit poena peccati: ecce tertius ordo. Quae sacramenta primum sub naturali lege ad reparationem humani generis instituerit: ecce quartus ordo. Quae scripta sub lege: ecce quintus ordo. Sacramentum incarnationis Verbi: ecce sextus ordo. Sacramenta Novi Testamenti: ecce septimus ordo. Ipsius denique resurrectionis: ecce octavus ordo. Haec est tota divinitas, haec est illa spiritualis fabrica, quae quot continet sacramenta, tot quasi ordinibus constructa in altum extollitur. Vis et ipsas bases agnoscere. Bases, ordinum, principia sunt sacramentorum. Ecce ad lectionem venisti, spirituale fabricaturus aedificium. Jam historiae fundamenta in te locata sunt, restat nunc tibi ipsius fabricae bases fundare. Linum tendis, ponis examussim, quadros in ordinem collocas, et circumgyrans quaedam futurorum murorum vestigia figis. Linea protensa rectae fidei trames est, ipsae spiritualis operis bases quaedam fidei sacramenta sunt, quibus initiaris. Debet siquidem prudens lector curare, ut antequam spatiosa librorum volumina prosequatur, sic de singulis quae magis ad propositum suum et professionem verae fidei pertinent, instructus sit, ut quaecunque postmodum invenerit, tuto superaedificare possit. Vix enim in tanto librorum pelago, et multiplicibus sententiarum anfractibus, quae et numero et obscuritate animum legentis confundunt, aliquid unum colligere poterit, qui prius summatim in unoquoque, ut ita dicam genere, aliquod certum principium firma fide subnixum, ad quod cuncta referantur, non agnovit. Vis ut doceam te qualiter fieri debeant bases istae? Respice ad ea quae paulo ante tibi enumeravi. Est sacramentum Trinitatis; multi jam de illo libri facti sunt, multae datae sententiae difficiles ad intelligendum, et perplexae ad solvendum. Longum tibi et onerosum est adhuc omnes prosequi, cum multa fortassis invenias, in quibus magis turberis quam aedificeris. Noli instare; sic nunquam ad finem venies. Disce prius breviter et dilucide, quid tenendum sit de fide trinitatis; quid sane profiteri et veraciter credere debeas.

Cum autem postea legere coeperis libros, et multa obscure, et multa aperte, multa ambigue scripta inveneris, adjunge basi suae quae aperta invenis, si forte conveniant; quae ambigua sunt, ita interpretare ut non discordent, quae vero sunt obscura, resera si potes. Quod si ad intellectum eorum penetrare non vales, transi: ne dum praesumere conaris, quod non sufficis, periculum erroris incurras. Noli ea contemnere, sed potius venerare, quia audisti quod scriptum est: Posuit tenebras latibulum suum (Psal. XVII). Quod si etiam aliquid inveneris contrarium illi, quod tu jam firmissima fide tenendum esse didicisti: non tamen expedit tibi quotidie mutare sententiam, nisi prius doctiores te consulueris, et maxime quid fides universalis, quae nunquam falsa esse potest, inde jubeat sentiri agnoveris. Sic de sacramento altaris; sic de sacramento baptismatis, confirmationis, conjugii, et omnibus quae tibi enumerata sunt supra, facere debes. Vides multos Scripturas legentes, quia fundamentum veritatis non habent, in errores varios labi, et toties fere mutare sententias, quot legerint lectiones. Rursum alios vides, qui secundum illam veritatis agnitionem, qua intus firmati sunt quaslibet Scripturas ad congruas interpretationes flectere noverunt, et quid a sana fide discordet, aut quid conveniat judicare. In Ezechiele legis, quod rotae animalia sequuntur, non animalia rotas: Cum ambularent, inquit, animalia, ambulabant pariter et rotae juxta ea. Et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotae (Ezech. I). Sanctorum quippe mentes quantum virtutibus vel scientia proficiunt, tantum sanctarum Scripturarum arcana profunda esse conspiciunt, ut qui simplicibus et adhuc stantibus in terra jacere videbantur, erectis sublimes appareant. Nam sequitur: Quocunque ibat spiritus, illuc eunte spiritu; et rotae pariter levabantur sequentes eum. Spiritus enim vitae erat in rotis (ibid.). Vides quod rotae hae animalia sequuntur, et sequuntur spiritum. Rursum alibi dicitur: Littera occidit, Spiritus autem vivificat (II Cor. III); quia nimirum oportet divinum lectorum spiritualis intelligentiae veritate esse solidatum, ut eum litterarum apices, quae et perversae nonnunquam intelligi possunt, ad quaelibet diverticula non inclinent. Quare antiquus ille populus, qui legem vitae acceperat, reprobatus est, nisi quia sic solam litteram occidentem secutus est, ut spiritum vivificantem non haberet? Haec vero non ideo ut quibuslibet ad voluntatem suam interpretandi Scripturas occasionem praebeam; sed ut ostendam eum qui solam sequitur litteram, diu sine errore non posse incedere. Oportet ergo ut et sic sequamur litteram, ne nostrum sensum divinis auctoribus praeferamus; et sic non sequamur, ut in ea totum veritatis judicium pendere credamus. Non litteratus, sed spiritualis omnia dijudicat (I Cor. II). Ut ergo secure possis judicare litteram, non de tuo sensu praesumere, sed erudiri prius, et informari oportet, et quasi quamdam inconcussae veritatis basim, cui tota fabrica innitatur fundare. Neque a teipso erudiri praesumas, ne forte dum te introducere putas, magis seducas; a doctoribus et sapientibus haec introductio quaerenda est quae et auctoritatibus sanctorum Patrum, et testimoniis Scripturarum, eam tibi, prout opus est, et facere, et aperire possint. Cumque jam introductus fueris, testimoniis Scripturarum legendo singula quae docuerint confirmare. Sic mihi videtur; qui me in hoc imitari placuerit, libens accipio; cui visum fuerit non ita oportere fieri faciat quod placuerit, non contendam. Scio enim plures hunc morem in discendo non servare. Sed quomodo quidam proficiant rursus non ignoro. Si quaeris qui libri magis ad hanc lectionem valeant, ego puto principium Genesis de operibus sex dierum, tres ultimos libros Moysi de legalibus sacramentis, Isaiam, principium et finem Ezechielis, Job, Psalterium, Cantica canticorum, duo praecipue Evangelia, scilicet Matthaei et Joannis; Epistolas Pauli, canonicas Epistolas, et Apocalypsim, praecipue tamen Epistolas Pauli, quae etiam ipso numero designant utriusque Testamenti perfectionem se continere.