CAP. V. De tropologia et moralitate.

De tropologia nihil aliud in praesenti dicam, quam, quod supra dictum est, excepto quod ad eam magis rerum quam vocum significatio pertinere videtur. In illa enim naturalis justitia est, ex qua disciplina morum nostrorum, id est positiva justitia nascitur. Contemplando quid fecerit Deus; quid nobis faciendum sit, agnoscimus. Omnis natura Deum loquitur. Omnis natura hominem docet. Omnis natura rationem parit, et nihil in universitate infecundum est.