|
Non idem ordo librorum in historica et allegorica lectione servandus
est. Historia ordinem temporis sequitur, ad allegoriam magis pertinet
ordo cognitionis; quia, sicut supra dictum est, doctrina semper non ab
obscuris, sed apertis, et ab iis quae magis nota sunt exordium sumere
debet. Unde consequens est, ut Novum Testamentum, in quo manifesta
praedicatur veritas, in hac lectione Veteri praeponatur, ubi eadem
veritas figuris adumbrata occulte praenuntiatur. Eadem utrobique
veritas, sed ibi occulta, hic manifesta; ibi promissa, hic exhibita.
Audisti cum legeretur in Apocalypsi, quia signatus est liber; et nemo
inveniri poterat, qui solveret signacula ejus, nisi leo de tribu Juda
(Apoc. V). Signata erat lex, signatae erant prophetiae; quia occulte
tempora redemptionis venturae praenuntiabantur. Nonne tibi ille liber
signatus fuisse videtur, qui dixit: Ecce virgo concipiet, et pariet
filium; et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Isa. VII). Et alius: Tu,
inquit, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda: ex te mihi
egredietur qui sit dominator in Israel; egressus ejus ab initio a diebus
aeternitatis (Mich. V). Et Psalmista: Nunquid Sion dicet: Homo, et homo
natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI). Et
rursum: Domini Domini, inquit, exitus mortis (Psal. LXVII). Et iterum:
Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis (Psal. CIX). Et post
pauca: Tecum principium in die virtutis tuae; in splendoribus sanctorum
ex utero ante luciferum genui te (ibid.). Et Daniel: Aspiciebam in
visione noctis, et ecce cum nubilus coeli quasi Filius hominis veniebat,
et usque ad Antiquum dierum pervenit, et dedit ei potestatem et honorem,
et regnum; et omnes populi, tribus et linguae ipsi servient: potestas
ejus potestas aeterna, quae non auferetur (Dan. VII). Quis putas haec,
antequam complerentur, intelligere poterat? Signata erant, et nemo
poterat solvere signacula, nisi leo de tribu Juda. Venit ergo Filius
Dei, et induit naturam nostram: natus est de Virgine, crucifixus,
sepultus, resurrexit, ascendit ad coelos, et implendo quae promissa
erant, aperuit quae latebant. Lego in Evangelio, quod angelus Gabriel ad
Mariam Virginem mittitur, parituram praenuntiat (Luc. I). Recordor
prophetiae quae dicit: Ecce virgo concipiet. Lego quod cum esset Joseph
in Bethlehem, cum Maria uxore sua praegnante, venit tempus ejus
pariendi, et peperit filium suum primogenitum, quem angelus praedixerat
regnaturum in throno David patris sui (ibid.). Recordor prophetiae
Bethlehem Ephrata: Parvulus es in millibus Juda: ex te mihi egredietur
qui sit dominator in Israel. Lego rursum: In principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). Recordor
prophetiae quae dicit: Egressus ejus ab initio a diebus aeternitatis.
Lego: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I). Recordor
prophetiae quae dicit: Vocabitur nomen ejus Emmanuel, id est nobiscum
Deus. Et ne forte singula prosequendo fastidium tibi faciam, nisi prius
nativitatem Christi, praedicationem, passionem, resurrectionem atque
ascensionem; et caetera, quae in carne per carnem gessit, agnoveris,
veterum figurarum mysteria penetrare non valebis.
|
|