CAP. VIII. De ordine expositionis.

Expositio tria continet: litteram, sensum, sententiam. In omni narratione littera est. Nam ipsae voces etiam litterae sunt, sed sensus et sententia non in omni narratione simul inveniuntur. Quaedam habet litteram et sensum tantum. Quaedam habet litteram et sententiam tantum. Quaedam omnia haec tria simul continet. Omnis autem narratio ad minimum duo habere debet. Illa narratio litteram et sensum tantum habet, ubi per ipsam prolationem sic aperte aliquid significatur, ut nihil aliud relinquatur subintelligendum. Illa vero litteram et sententiam tantum habet, ubi ex sola pronuntiatione nihil concipere potest auditor, nisi addatur expositio. Illa sensum et sententiam habet, ubi aperte aliquid significatur, et aliquid aliud subintelligendum relinquitur, quod expositione non aperitur.