CAP. IX. De littera.

Littera aliquando perfecta est, quando ad significandum id quod dicitur, nihil praeter ea quae posita sunt, vel addere, vel minuere oportet. Ut, Omnis sapientia a Domino Deo est (Eccli. I). Aliquando imminuta, quando subaudiendum aliquid relinquitur, ut: Senior electae dominae (II Joan. II). Aliquando superflua, quando vel propter inculcationem, vel longam interpositionem idem repetitur, vel aliud non necessarium adjungitur, ut Paulus in fine Epistolae ad Romanos dicit: Ei autem; et postea multis interpositis infert: cui est honor et gloria (Rom. XVI). Aliquid hic superfluum esse videtur, superfluum dico, id est non necessarium ad enuntiationem faciendam. Aliquando talis est littera, ut nisi in aliam resolvatur, nihil significare, vel incongrua esse videatur, ut est illud: Dominus in coelo sedes ejus (Psal. X), id est sedes Domini in coelo; et filii hominum, dentes eorum arma et sagittae (Psal. LVI), id est filiorum hominum dentes; et: Homo sicut fenum dies ejus, id est dies hominis (Psal. CII). Nominativus scilicet nominis, et genitivus pronominis, pro uno genitivo nominis positi, et multa alia similiter. Ad litteram constructio et continuatio pertinet.