LIBER SEPTIMUS.

Hunc in Didascalico non comperi, sed quasi illius
appendicem: tractat enim de meditatione, qua ex visibilium
cognitione ad invisibilis etiam divinae Trinitatis
assurgimus agnitionem.


CAP. I. De tribus invisibilibus Dei, a quibus emanant omnia, quae sunt potentia, sapientia, benignitas.

Verbum bonum et vita sapiens, quae mundum fecit, contemplato mundo conspicitur. Et verbum ipsum videri non potuit; et fecit quod videri potuit, et visum est per id quod fecit. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur (Rom. I). Tria sunt invisibilia Dei, potentia, sapientia, benignitas. Ab his tribus procedunt omnia, in his tribus consistunt omnia, et per haec tria reguntur omnia. Potentia creat, sapientia gubernat, benignitas conservat. Quae tamen tria sicut in Deo ineffabiliter unum sunt, ita in operatione omnino separari non possunt. Potentia per benignitatem sapienter creat. Sapientia per potentiam benigne gubernat. Benignitas per sapientiam potenter conservat. Potentiam manifestat creaturarum immensitas, sapientiam decor, benignitatem utilitas. Immensitas creaturarum in multitudine et magnitudine. Multitudo in similibus, in diversis, in permistis. Magnitudo in mole et spatio. Moles in massa et pondere. Spatium est in longo, et lato, et profundo, et alto. Decor creaturarum est in situ, et motu, et specie, et qualitate. Situs est in compositione et ordine. Ordo est in loco, et tempore, et proprietate. Motus est quadripertitus, localis, naturalis, animalis, rationalis. Localis est ante et retro: dextrorsum et sinistrorsum, sursum, et deorsum, et circum. Naturalis est in cremento, et decremento. Animalis est in sensibus et appetitibus. Rationalis est in factis et consiliis. Species est forma visibilis, quae oculo discernitur, sicut colores, et figurae corporum. Qualitas est proprietas interior, quae caeteris sensibus percipitur, ut melos in sono auditu aurium, dulcor in sapore gustu faucium, fragrantia in odore olfactu narium, lenitas in corpore tactu manuum. Utilitas creaturarum constat in grato, et apto, et commodo, et necessario. Gratum est quod placet, aptum quod convenit, commodum quod prodest, necessarium sine quo quid esse non potest. Nunc propositas partitiones a principio repetamus; et in unoquoque divisionis genere qualiter vel ex universitate creaturarum Creatoris manifestetur potentia, vel ex decore sapientia, vel ex utilitate benignitas, perquiramus. Et quia immensitas prima fuit in partitione, prima esse debet in prosecutione.