CAP. X. De iis quae, quia rara sunt, miranda sunt.

Restat nunc dicere de iis quae rara sunt, et ob hoc magis mira videntur. Sunt quaedam in rebus conditis quae idcirco cum videntur magis mira sunt, quia ad hominum notitiam raro perveniunt, vel ob hoc quod in suo genere pura creata sunt, vel quia remotis sedibus et in abditis naturae sinibus abstrusa. Haec autem idcirco Creatoris providentia seorsum collocare voluit, ut illorum consortio quae noxia sunt non laedatur humana societas, eorum quae pretiosa sunt specie probetur humana cupiditas, eorum quae rara sunt novitate excitata admirari discat humana tarditas; postremo ut haec bona simul et mala quasi eminus posita quodammodo alloquantur hominem, ut attendat quanto studio mala aeterna fugere et bona aeterna appetere debet, si pro his temporalibus bonis adipiscendis et malis evitandis tantos labores sustinet.