CAP. XI. De iis quae, quia pulchra sunt, mirabilia.

Sequitur de iis quae mirabilia sunt propter pulchritudinem. Quarumdam rerum figurationem miramur quia speciali quodam modo decorae sunt et convenienter coaptatae, ita ut ipsa dispositio operis quodammodo innuere videatur specialem sibi adhibitam diligentiam Conditoris. Rursus alia idcirco miramur quia monstruosa sunt vel ridicula; quorum quidem psalmatio quantum ab humana ratione aliena est, tanto facilius humanum animum in admirationem compellere potest. Quare crocodilus manducans inferiorem molam non movet? et quomodo salamandra in igne illaesa permanet? quis dedit ericio spinas, et docuit eum, ut se pomis turbine discussis involvat, quibus onustus incedens stridet quasi plaustrum? et formicam quae hiemis superventurae praescia granis horrea sua replet? araneam quae de visceribus suis laqueos nectit unde praedam capiat? isti sunt testes sapientiae Dei. Est adhuc aliud verum et evidens divinae sapientiae argumentum, quod omne genus simile sibi procreat, et in tam multis similitudo una propagata primae originis formam non mutat; non ovis vitulum, non vacca agnum, non cerva leporem, non leo vulpem, sed in sibi simile propaginem suam extendit omne quod est. Hoc quoque insensibilis natura custodit, aliud genus arboris est tilia, aliud fagus, aliud quercus, unumquodque speciem suam habet, et unumquodque generis sui servat similitudinem. Vide folium quomodo ferratis dentibus per gyrum distinguitur, quomodo intrinsecus productis costulis huc illucque intexitur. Numera unum, numera aliud. Omne quod est unius generis, unius invenies et multitudinis et similitudinis, tot dentes in uno quot dentes in alio, tot costulas in uno quot costulas in alio, talem formam in uno qualem formam in alio, talem colorem in uno qualem colorem in alio. Ecce quomodo mora, quomodo fraga, quibusdam granulis ad invicem compactis circumquaque distinguuntur; tale unumquodque quale alterum, et omnis natura quasi cujusdam intrinsecus dictantis praeceptum acceperit, nusquam terminos suos excedere praesumit. Hoc quoque mirabile est quod in uno corpore tot constituuntur membra, tot membrorum formae, tot loca, tot officia. Ecce in uno hominis corpore quot membra? Aliud auris, aliud oculus, aliud lingua, aliud nasus, aliud pes, aliud manus; singulis sua forma, sua loca, sua officia, et cum sint ita diversa in se, singula invicem tamen cooperantur omnia.