CAP. XII. De rerum variis coloribus.

Post figuram sequitur color. De colore rerum multum disserere opus non est, cum ipse visus probet quantum naturae decoris additur, cum tam variis distincta coloribus adornatur. Quid luce pulchrius, quae cum colorem in se non habeat, omnium tamen colores rerum ipsa quodammodo illuminando colorat? Quid jucundius ad videndum coelo cum serenum est, quod splendet quasi sapphirus; et gratissimo quodam suae claritatis temperamento visum excipit et demulcet aspectum? Sol sicut aurum rutilat, luna pallet quasi electrum, stellarum quaedam flammeo aspectu radiant; quaedam luce rosea micant, quaedam vero alternatim nunc roseum, nunc viridem, nunc candidum fulgorem demonstrant. Quid de gemmis et lapidibus pretiosis narrem? quorum non solum efficacia utilis, sed aspectus quoque mirabilis est. Ecce tellus redimita floribus, quam jucundum spectaculum praebet, quomodo visum delectat, quomodo affectum provocat? Videmus rubentes rosas, candida lilia, purpureas violas, in quibus omnibus non solum pulchritudo sed origo quoque mirabilis est. Quomodo scilicet Dei sapientia de terrae pulvere talem producit speciem. Postremo super omne pulchrum viride, quomodo animos intuentium rapit; quando vere novo, nova quadam vita germina prodeunt, et erecta sursum in spiculis suis quasi deorsum morte calcata ad imaginem futurae resurrectionis in lucem pariter erumpunt. Sed quid de operibus Dei loquimur? cum etiam humanae industriae fucos adulterina quadam sapientia fallentes oculos tantopere miramur?