CAP. XIII. De sensibilibus rerum qualitatibus.

Post speciem de qualitate rerum disserere debemus, ob hoc providentia Creatoris tam diversas qualitates rebus indidit, ut omnis sensus hominis sua oblectamenta inveniat. Aliud percipit visus, aliud auditus, aliud odoratus, aliud gustus, aliud tactus. Visum pascit pulchritudo colorum; suavitas cantilenae demulcet auditum, fragrantia odoris olfactum, dulcedo saporis gustum, aptitudo corporis tactum. Et quis omnes delicias sensuum enumerare queat? Quae tam multiplices sunt in singulis, ut si quis quemlibet sensum per se confideret quemlibet per se ditatum putet. Quot enim oblectamenta oculorum in diversitate colorum monstravimus, tot oblectamenta aurium in varietate sonorum invenimus. Inter quae prima sunt dulcia sermonum commercia, quibus homines ad invicem suas voluntates communicant; praeterita narrant, praesentia indicant, futura nuntiant, occulta revelant, adeo ut si his careat vita humana, bestiis comparabilis videatur. Quid autem concentus avium? quid humanae vocis melos jucundum? quid dulces modos sonorum omnium commemorem? Quia tam multa sunt harmoniae genera, ut ea nec cogitatus percurrere, nec sermo facile explicare possit, quae tamen cuncta auditui serviunt, et ad ejus delicias creata sunt, sic est de olfactu. Habent thimiamata odorem suum, habent unguenta odorem suum, habent rosaria odorem suum, habent rubeta, prata, tesqua, nemora, flores odorem suum, et cuncta quae suavem praestant fragrantiam et dulces spirant odores, olfactui serviunt, et in ejus delicias creata sunt. Eodem modo gustus et tactus varia habent oblectamenta, quae ex similitudine priorum satis perpendi possunt.