|
De immensitate creaturarum et de pulchritudine earum quomodo potuimus
non quomodo debuimus locuti sumus, nunc restat ut ad considerandam
earumdem utilitatem transeamus. Utilitas rerum quatuor complectitur:
necessaria, commoda, congrua et grata. Necessarium unicuique rei est,
sine quo ipsa subsistere commode non potest, utpote in victu hominis
panis et aqua, in vestitu lanea sive pellicea, aut quaelibet ejusmodi
indumenta. Commodum est quod, licet aliquando amplius delectet, sine
ipso tamen vita duci potest, utpote in victu hominis, poculum vini et
esus carnium; in vestitu byssus et sericum, vel quodlibet aliud mollius
indumentum. Aptum et congruum est quod, licet utentibus non prosit, ad
utendum tamen convenit, quales sunt tincturae colorum, pretiosi lapides,
et quaecunque ejusmodi censentur. Gratum est ejusmodi, quod ad usum
quidem habile non est; et tamen ad spectandum delectabile, qualia sunt
fortasse quaedam herbarum genera et bestiarum, volucrum quoque et
piscium, et quaevis similia. Sed dignum valde inquisitione est, quare
Deus haec creare voluit, quae usui hominis (propter quem omnia fecit)
non necessaria fore praevidit? Sed hoc citius cognoscetur, si causa et
modus humanae conditionis attendatur. Deus hominem propter se fecit,
cuncta alia propter homines condidit. Propter se fecit hominem, non quod
ipse indigeret homine, sed ut homini quia melius dare nil potuit,
seipsum fruendum daret; alia vero creatura sic facta est, ut et subjecta
homini esset per conditionem, et deserviret ad utilitatem. Homo ergo
quasi in quodam medio collocatus, habet super se Deum, sub se mundum, et
corpore quidem deorsum mundo conjungitur; spiritu autem sursum ad Deum
sublevatur. Necesse autem fuit ut visibilium conditio ita ordinaretur,
quatenus homo in eis foris agnosceret, quale esset invisibile bonum quod
intus quaerere deberet: hoc est, ut sub se videret, quid supra se
appeteret. Non igitur decebat ut rerum visibilium copia in parte aliqua
defectum sentiret, quae ob id maxime instituta est, ut inaestimabilem
aeternorum bonorum affluentiam nuntiaret. Hoc est quod diximus: cur Deus
illa etiam creare voluit, quae humanis usibus necessaria non esse
praevidit. Si enim sola necessaria tribueret; bonus quidem esset, sed
dives non esset. Cum vero necessariis etiam commoda adjungit, divitias
bonitatis suae ostendit. Cum autem commoda congruis superadditis
cumulantur, abundantia divinae bonitatis ejus demonstratur. Sed dum
postremo congruis etiam grata et jucunda adjicit; quid aliud quam
superabundantes divitias bonitatis suae notas facit?
|
|