|
Haec de utilitate Scripturarum breviter dicta sufficiant; sed libet
adhuc ad cumulum divinae laudis paulisper attendere, quam mire tria haec
simul in opere suo conservaverit Deus. Quod quanta admiratione dignum
sit; sic facilius fortasse cognoscemus; si prius haec qualiter in opere
humano simul esse non possint consideremus. Certe homo cum multa facere
desiderat; magna facere non potest, quia tanto minus praevalet in
singulis, quanto plura sunt per quae intentionis suae conatus dividit.
Rursus cum ad magnitudinem innititur, a multitudine retardatur, quia
multis praestare non sufficit vires quas ad unius effectum specialiter
effundit. Simili modo minor diligentia decori operis impenditur, quoties
ad multitudinem solam sive ad magnitudinem perficiendam animus
occupatur. Videmus quod scriba eas figuras quae exiles sunt, promptius
format, in magnis figurandis propensius desudat, et calamus quanto
velocius trahitur, tanto deformiores sunt litterae quae exprimuntur. Nam
et in formandis vestibus, ii qui nimis pulchritudinem diligunt, saepe
utilitatem perdunt; et qui utilitatem conservare cupiunt, pulchritudinem
habere non possunt. Sed in opere Dei nec multitudo magnitudinem minuit,
nec magnitudo multitudinem stringit, neque simul vel multitudo vel
magnitudo pulchritudini officit, neque pulchritudo utilitatem tollit,
sed sic facta sunt omnia, quasi facta sint singula, ut cum universa
aspexeris, singula mireris. Haec de visibilibus dicta alicui fortassis
quantum ad compendium tractandi pertinuit plurima videbuntur, sed
attendere debet quod tam operosa materia non facile paucis verbis
explicatur. Nam, cum dicat Apostolus, quod per ea quae sunt in mundo,
manifestantur ea quae invisibilia sunt in Deo (Rom. I), necesse est ut
quisquis per visibilia ad agnitionem invisibilium pervenire desiderat,
prius ipsa visibilia agnoscat. Propter quod et ego cum haec pro posse
meo investigare proponerem, tribus invisibilibus in exordio enumeratis;
et tribus itidem visibilibus contra haec dispositis, ratus sum hunc esse
competentissimum ordinem narrandi, ut prius ipsorum visibilium aliquam
notitiam in medium afferrem; ac sic deinde quasi reserato
contemplationis aditu, per investigationem invisibilium procederem.
Postquam igitur iis quae de visibilibus dicenda erant finem fecimus,
nunc quomodo vel quo ordine per haec ad invisibilia ascendatur,
considerare debemus.
|
|