|
Tria diximus invisibilia, potentiam, sapientiam, benignitatem.
Quaerendum est ergo quod horum caeteris prius contemplantibus in
agnitione occurrat. Et credo quod illud invisibile prius in
contemplatione comprehenditur, quod in suo visibili simulacro expressius
et manifestius declaratur. Simulacra autem invisibilium ipsa visibilia
dicuntur, utpote invisibilis potentiae simulacrum est, creaturarum
immensitas. Invisibilis sapientiae simulacrum est, creaturarum
immensitas. Invisibilis sapientiae simulacrum est, creaturarum decor.
Invisibilis benignitatis simulacrum est, creaturarum utilitas. Omnis
autem creatura quanto vicinius similitudini Creatoris appropinquat,
tanto evidentius Creatorem suum declarat. Illud ergo visibile
simulacrum, invisibile exemplar prius ostendere debet, quod divinae
similitudinis imaginem perfectius in se expressam retinet. Immensitas
autem creaturarum magis ad essentiam; decor vero creaturarum magis
pertinet ad formam. Essentia vero absque forma considerata, informitas
est. Quod autem informe est, in hoc quidem quod est, Deo simile est; sed
in hoc quod forma caret, a Deo dissidet. Quod ergo formatum est, magis
Deo simile est, quam id quod formam non habet. Unde constat quod plus
evidens simulacrum est decor creaturarum, quae ad solam spectat
essentiam. Item decor creaturarum propter formam naturalem pertinet ad
habitum, utilitas vero ad actum; quia in hoc creaturae utiles sunt, quod
subjectae homini serviunt et obsequium reddunt. Quod ad habitum
pertinet, magis proprium est; et magis certum quam id quod pertinet ad
actum, quia habitum natura indidit, actum vero institutio adjunxit.
Simulacrum ergo decoris immensitatem pariter et utilitatem in cognitione
praecedit, et propterea in cognitione prius est, quia in manifestatione
est evidentius. In hoc igitur simulacro primum vestigium contemplationis
ponere debemus, ut, dum primum inquisitionis ingressum recte tenuerimus,
ipso quem quaerimus duce pede inoffenso ad reliqua procedamus. Pulchre
autem in inquirenda sapientia ab ipso sapientiae simulacro inquisitionis
exordium sumitur, quia per sapientiam suam Pater manifestatur, non solum
quando sapientiam suam in carnem misit, sed tunc quoque quando per
sapientiam suam mundum creavit. Decor creaturarum quem simulacrum
sapientiae Dei esse diximus, quatuor complectitur, situm, motum,
speciem, qualitatem. Sed in his quatuor, motum excellentiorem locum
habere dubium non est, quia viciniora vitae sunt mobilia, quam ea quae
moveri non possunt. Motus autem quadripertitus est, localis, naturalis,
animalis, rationalis. Sed motus naturalis localem motum superat, quia in
naturali motu, non solum imago vitae exprimitur, sed ipsa quodammodo
vita inchoatur. Rursus animalis motus tantum naturali praecellit,
quantum in sensibili id quod sentit. Postremo rationalis cunctis
superponitur, quia in eo non solum sensus ad animandum, sed ratio quoque
ad intelligendum movetur. Hoc simulacro nullum in creaturis esse potest
evidentius, quia invisibilem sapientiam ostendit cunctis manifestius id
quod sapit.
|
|