|
Primum ergo est ac principale sapientiae sacramentum sapientia creata,
id est rationalis creatura quae, quia secundum aliquid visibilis est,
secundum aliquid invisibilis janua contemplationis facta est pariter et
via. In quantum visibilis, est janua; in quantum invisibilis, est via.
Janua est, quia ingrediendi ad contemplationem animo primum aditum
pandit. Via est, quia currentem in contemplationem ad finem animam
perducit. Janua est, quia quodammodo invisibilia visibiliter ostendit.
Via est, quia de visibilibus per invisibilia euntes usque ad visibilium
pariter et invisibilium Creatorem videndum perducit. Hoc in semetipso
potest agnoscere homo. Nemo enim est sane sapiens, qui se esse non
videat. Et tamen homo si vere quod ipse est attendere coeperit, omnium
quae in se vel videntur, vel videri possunt, nihil se esse intelligit.
Illud namque quod in nobis rationis capax est, quamvis, ut ita dicam,
infusum et commistum carni sit; ipsum tamen se a substantia carnis
propria ratione secernit, et alienum esse intelligit. Cur ergo homo
invisibilia esse dubitet, qui idipsum quod vere homo est de cujus
existentia nequaquam dubitat, invisibile esse videtur. Janua ergo
contemplationis homini aperitur, quando ipse sua se ratione ducente ad
se cognoscendum ingreditur. Ingresso autem via usque ad finem currenda
restat, ut scilicet quisque ex consideratione propria ad agnitionem
Creatoris sui perveniat. Illud namque in nobis quod carnis non habet
essentiam, a carne non potest habere materiam; sed sicut diversum est a
carne, ita alienum se sentit a carnis origine. Initium tamen se habere
in hoc verissime agnoscit, quod cum se intelligat esse, semper se fuisse
non meminit, cum tamen nesciens intellectus [al. intelligens] esse non
possit. Si ergo intellectus esse non potest, nisi intelligens, restat ut
quem non semper intellexisse cognoscimus, non semper fuisse, ac per hoc
aliquando coepisse credamus. Sed, sicut jam dictum est, quod spiritalem
habet essentiam, non potest originem habere corpoream, quia quidquid ex
materia praejacente traducitur, corporeum esse comprobatur. Si igitur
invisibile nostrum initium habuerit, superest ut non de praejacenti
materia, sed de nihilo factum sit. Quod autem nihil est, esse sibi dare
non potest: et idcirco quidquid initium habuerit, dubium non est quin ab
alio esse acceperit. Quod autem a semetipso non est, esse aliis dare non
potest. Igitur quisquis ille est qui rebus esse contulit, ab alio esse
non accepit. Quod inde quoque liquido comprobatur, quia, si quidquid
est, creaturam esse credimus; nullum in rebus finem invenimus. Nostra
ergo nos natura instruit quod Creatorem habemus aeternum, cui suum et
proprium est quod subsistit; quia si ab alio esse accepisset, prima
rerum origo veraciter dici non posset. Si enim aliquando non erat a
seipso initium non habuit, sed nec primus dici potest, si ab alio esse
accepit. Igitur, si Creator est, semper fuit. Item quod a semetipso est,
non esse non potest. Quidquid enim a semetipso est, huic idem est esse,
et id quod est et constat, quia nulla res a semetipsa dividi aut
separari potest. Cui igitur idem est esse, et id quod est, necessario
semper est, quia a semetipso separari nihil potest. Si igitur quidquid a
semetipso est, huic idem est esse; et id quod est, qui aliunde esse non
accepit, sequitur necessario ut semper sit, utque aliunde auferri non
possit, quod aliunde datum non sit. Necesse est ergo ut quem Creatorem
credimus, hunc nec principium, nec finem habere posse confiteamur.
Principium enim non habet quod semper fuit; nec finem, quod nunquam
desinit. Neque ergo aeternus praeter solum Creatorem est, neque Creator
nisi aeternus esse potest.
|
|