CAP. XVIII. Ex motu rerum quadruplici Creatoris quoque aeternitatem comprobari.

Hanc cognitionem in rationali motu invenimus, quod scilicet Creatorem aeternum habemus, qui principio caret, quia semper fuit; finem non patitur, quia semper erit. Huic autem cognitioni caeteri quoque motus attestantur: hoc est animalis, naturalis, localis. In animali namque motu sunt sensus et appetitus. Omnis autem naturalis appetitus in rebus explementum invenit, neque aliquis est ordinatus affectus, quem suus effectus consequi non possit. Verbi gratia: Esuriunt animantia, inveniunt quod comedant; sitiunt, inveniunt quod bibant; algent, inveniunt quo calefiant. Constat ergo quod providentia praecessit, cujus consilio hoc tunc cautum est, ne quod nunc indigentiis rerum necessarium praesidium desit. Qui enim appetitus instituit, ipse appetitibus alimenta praeparavit. Neque ullo modo fieri posset, si rerum eventus fortuiti essent, ut sic per omnia cunctis affectibus sui effectus responderent. Idem motus naturalis probat. Sicut enim impossibile est, ut per se aliquid de nihilo fiat, sic omnino impossibile est ut per se aliquid augmentum accipiat; hoc est quod sibi ipsi dare non potest initium, sibi ipsi dare non potest incrementum. Quidquid enim crescenti in augmentum venerit, praeter id esse comprobatur, quod per se prius solum sine incremento fuit. Si ergo nil crescere potest nisi addatur ei quod prius non habuerit, Pater quod nulla res crescens per se incrementum sumit. Qui ergo crescentibus dat crementum, ipse non existentibus dedit initium. Idem motus localis probat. Quasdam namque creaturas perpetuo motu agitari cernimus, quasdam vero secundum tempus moveri videmus; et alias sic atque alias sic. Et licet ita dissimiliter res moveantur, nusquam tamen ordo rerum confunditur. Unde non est dubium quin intus sit dispositio praesidentis, qui certa lege cuncta moderatur. Qua ratione ergo negamus providentiam si omnis rationalis appetitus naturaliter sibi praeparatam invenit alimoniam; neque unquam omnino hoc fieri contingat, ut quod in uno natura appetit, in altero natura non habeat? Similiter cum motus et incrementum ita varie et dissimiliter foris currentia, nunquam tamen confundant ordinem; quomodo negare possumus intus esse dispositionem? Dubitari igitur non potest quin invisibilis intus rector praesideat, qui rerum omnium eventus et providentia sua praevenit, et sapientia disponit.