|
Unus inquam. Nam et hoc quoque natura ipsa docet: unum scilicet esse
rerum omnium opificem; unum esse rectorem. Nam si diversa intus consilia
praesidentium essent, ipsi se foris rerum cursus ab invicem aliquando
dividerent. Nunc autem omnia dum sic concorditer ad unum finem currunt,
profecto indicant quod unus est fons et origo unde procedunt. Sed quia
unum diversis modis accipitur, considerandum est quomodo Creator rerum
unus esse dicatur. Nam est unum collectione, et unum compositione, et
unum similitudine, et unum essentia, et unum identitate. Unum
collectione est quemadmodum cum gregem dicimus unum in quo multa sunt
animalia. Unum compositione, quemadmodum cum corpus unum dicimus, in quo
multa sunt membra. Unum similitudine, quemadmodum cum vocem unam dicimus
quae a multis est prolata. Sed horum omnium nihil vere unum est.
Secundum aliquem tamen respectum unum dicta sunt, quia quodammodo ad
unitatem accedunt. Fas ergo non est ut existimemus Creatorem rerum, aut
collectione diversorum, aut compositione partium, aut similitudine
plurium unum esse, cum illud etiam quod in nobis rationale est, horum
omnium in semetipso nihil possit invenire. Illud enim nostrum quod
partium multitudine compositum cernitur, non rationale sed rationali
conjunctum esse ipsa nostra ratione comprobatur. Si ergo nostrum
rationale vere unum est, quanto magis Creator ejus vere unus esse
credendus est? Vere autem unum est, quod essentialiter unum est, cui
totum est unum esse, et simplex esse quod est. Quidquid igitur vere unum
est simplex est, et in partes omnino aliquas separari non potest, et
ideo sectionem partium non admittit, quia partium compositionem non
recipit. Creatori igitur rerum ideo unum est esse quod est, quia totum
unum et simplex est esse quod est. Sed adhuc considerare nos oportet
quod quaedam res inveniuntur, quae vere unum sunt, et tamen summe unum
non sunt, sicut animae quae unum sunt essentialiter, sed unum non sunt
invariabiliter. Quod autem vere et summe unum est, essentialiter et
invariabiliter unum est. Restat ergo ut si Deum vere unum esse credimus,
utrumne etiam summe unus dici possit, inquiramus. Quod tunc veraciter
ostendimus, si eum omnino invariabilem esse comprobamus. Sed quia scire
non possumus quomodo Deus invariabilis sit, nisi prius agnoscamus quot
modis res quaelibet variari possit, primum nos oportet omnes
mutabilitatis modos describere; ac deinde per singulas qualiter a Deo
removeantur ostendere.
Tribus modis fit omnis mutabilitas, loco, forma, et tempore. Localiter
mutatur res quaelibet quando de loco ad locum transit, hoc est esse
desinit ubi fuit, et ubi non fuit esse incipit. Et est extrinseca haec
mutatio, nihilque variat de ipsius rei essentia, quia si esse desinit
ubi fuit, non tamen quod fuit esse desinit, etsi esse incipit ubi non
fuit, non tamen quod non fuit esse incipit. Formaliter mutatur res
quaelibet, quando vel secundum suam essentiam in eodem persistens loco,
vel secundum augmentum aliquid accipit quod prius non habuit, vel
secundum detrimentum aliquid quod prius habuit amittit, vel secundum
alterationem aliquid quod prius habuit aliter habere incipit, quam prius
habuit. Mutatio secundum tempus, ex duobus praecedentibus nascitur, quia
nihil temporaliter mutari potest, quod vel formaliter non mutetur, vel
localiter. Unde evidenter colligitur quod immutabile omnino est quidquid
neque forma neque loco mutari potest. Si igitur Deum neque forma neque
loco mutari posse constiterit, immutabilem omnino esse dubium non erit.
Localem autem mutationem facile ab eo removemus, si eum ubique esse
ostendimus. Quod enim ubique est, in omni loco est. Quod autem in omni
loco est, de loco ad locum transire non potest. Deum autem ubique esse
multa sunt indicia. Primum ipsa anima nostra, quam et ratio simplicem
essentiam esse non dubitat, et sensus per omne quod vivificat corpus,
diffusum esse probat. Quaecunque enim animatis corporis pars laeditur,
unus est ad quem sensus omnis doloris retorquetur, quod omnino non
fieret, si unus et idem ubique non diffusus esset. Si ergo rationalis
spiritus hominis cum sit simplex, per omne quod regit corpus
diffunditur, dignum non est ut ille Creator qui omnia regit et possidet,
uno aliquo in loco coarctari, et non omnia potius implere credatur. Nam
et ipsi rerum motus, qui tam certo et tam rationabili ubique moderamine
currunt, vitam intrinsecus moventem esse ostendunt. Nec tamen ullo modo
credendum est quod sicut sensus hominis cum corpore quod sensificat
personaliter conjungitur, ita quoque Creator ille spiritus cum corpore
hujus sensibilis mundi personaliter conjungatur, quia aliter implent
mundum Deus, et aliter anima corpus. Anima implet corpus et eo continet,
quia circumscriptibilis est; Deus implet mundum, sed mundo non
concluditur quia ubique praesens nusquam comprehendi potest. Praeterea
cum divinae virtutis effectus nusquam deesse cernimus, cur eamdem Dei
virtutem omnibus inesse rebus dubitemus? Si autem Dei virtus ubique est,
cum alia non sit Dei virtus quam Deus, constat quod nusquam Deus deest.
Neque enim ut homo ad operandum aliena virtute Deus indiget, quia homo
saepe alieno adminiculo perficit, quod facere propria virtute non valet.
Unde secundum quamdam loquendi consuetudinem, illic homo aliquando
operari dicitur, ubi per semetipsum absens esse non dubitatur,
quemadmodum cum rex in civitate sua residens procul cum hostibus
confligere, vincere, vel superari perhibetur; quia milites ejus, volente
ipso et jubente, confligunt, vincunt, vel vi superantur. Tale est cum
quis in rem eminus positam, vel virgam extendit, vel lapidem jacit, et
tangere dicitur quidquid vel lapis, vel virga tetigerit. Multa quidem
sunt talia, sed horum omnium nihil proprie dicitur, quia alteri
tribuitur quod alter operatur. Deus autem qui per semetipsum cuncta
propria virtute facit, ubicunque praesens est opere, praesens etiam
necesse est ut sit deitate. Quod si quis forte quaerat, quomodo divina
essentia quae simplex est ubique esse possit, sciat quod aliter spiritus
simplex dicitur, aliter corpus. Corpus enim propter parvitatem simplex
dicitur. Cum autem spiritus simplex dicitur, non parvitas sed unitas
significatur. Creator igitur et simplex, quia unus est, et ubique est,
quia Deus est. In omni loco existens nusquam comprehenditur; quia
universa replens continet non continetur. Quia igitur in omni loco est,
mutari localiter non potest; et quia a nullo comprehenditur, localis non
est.
|
|