CAP. II. De immensitate divinae potentiae quam perspicimus ex creaturarum multitudine.

Diligenter igitur audite, et considerate quae dicturus sum. Quando nihil erat facere, ut aliquid esset, qualis potentia erat. Quis sensus potest comprehendere, quae virtus sit de nihilo, etiam unum aliquid facere, quamvis exiguum. Si ergo unum aliquid, quamlibet parvum, de nihilo facere tanta potentia est, ut comprehendi non possit, quanta existimanda est potentia tam multa facere? Quam multa? Quot sunt? Numera stellas coeli, arenam maris, pulverem terrae, guttas pluviae, pennas volucrum, squammas piscium, pilos animalium, gramina camporum, folia sive fructus arborum, et caeterorum innumerabilium innumerabilia numera. Innumerabilia in similibus, innumerabilia in diversis, innumerabilia in permistis. Quae sunt similia? Quae sub eodem genere continentur: ut homo unus et alter; leo unus et alter; aquila una et altera; honoruscopa una et altera: haec singula, et caetera talia in suis generibus similia sunt. Quae sunt diversa? Quae dissimilibus differentiis informantur, ut homo et leo. Leo et aquila. Aquila et honoruscopa: haec invicem diversa sunt. Quae sunt permista? Omnia simul considerata. Quomodo ergo in similibus infinita? Quomodo in diversis infinita? Quomodo in permistis infinita? Audi. Homo unum genus est, sed unus homo non est. Quis eos numerare potest? Leo unum genus est, sed unus leo non est. Quis eos numerare potest? Aquila unum genus est, sed aquila una non est; quis eas numerare potest? et ita in caeteris innumerabilibus innumerabilium rerum generibus, infinita, rerum genera, et in singulis generibus infinita similia. Simul vero omnia infinita innumerabilia.