|
Sed neque illa quae secundum formam est mutabilitas in ipsum cadere
potest. Quidquid enim secundum formam mutatur, vel secundum augmentum,
vel secundum diminutionem, vel secundum alterationem mutatur; sed horum
omnium divina natura nihil recipit, quod facile videre est per singula.
Non autem augetur. Quidquid enim per incrementum crescit, amplius
aliquid semetipso accipit. Quidquid autem praeter id quod in semetipso
habet, aliquid accipit, aliunde accipiat necesse est, quia nulla res
sibi ipsi quod non habet, dare potest. Creator autem rerum a quo aliquid
quod non habet accipiat, cum omne quod existit ab ipso procedat? Non
potest igitur crescere qui semetipso amplius nil potest recipere, neque
minui potest. Quidquid enim semetipso minus fieri potest, vere unum non
est, quia id quod in separatione se dividit, in conjunctione idem non
fuit. Deus igitur cui totum unum est esse quod est, nullo modo semetipso
minor fieri potest. Neque igitur perfectio augeri, neque unitas minui,
neque immensitas comprehendi, neque qui praesens utrumque est localiter
potest variari. Nunc de sola alteratione restat, ut ostendamus qualiter
divinae naturae non conveniat. Et quia alia est alteratio corporum, alia
spirituum, cum ex supradictis constet Deum non corpus, sed spiritum
esse; cum de Deo loquimur, non necesse est de alteratione corporum multa
disserere. Breviter tamen eam attingimus, ut competentius ad
alterationem spiritum perveniamus. Alteratio corporum fit in
transpositione partium, et vicissitudine qualitatum. Alteratio spirituum
per cognitionem et affectum. Secundum affectum mutantur spiritus, ut
nunc tristes, nunc hilares. Secundum cognitionem, ut nunc minus, nunc
amplius sapientes. Duo vero sunt praecipua quae affectum operantis
mutare solent, id est, sive quia aliquid poenitendum fecerit in
praeterito, sive aliquid inordinatum proponat de futuro. Sed quod Deus
de facto non poeniteat satis evidenter ostendit immutabilis iste cursus
rerum omnium, qui sic lege perpetua primae institutionis modum non
deserit. Quod vero nil inordinatum proponat rationabilis probat eventus,
qui in tanto corpore naturae nusquam ubi contradicit. Semper ergo
immutabilis est voluntas Dei qui nec consilium mutat de praeterito, nec
propositum de futuro. Sic quoque cognitione immutabilis esse credendus
est. Tribus enim modis mutabilitati subjacet humana cognitio, per
augmentum, per diminutionem, per vicissitudinem. Per augmentum, ut
quando dicimus quod nescimus. Per diminutionem, quando quod scimus
obliviscimur. Vicissitudo autem quadripertita est, in essentia, in
forma, in loco, in tempore. In essentia vicissitudinem patitur humana
cognitio, quando nunc hoc, nunc illud cogitamus; quia simul omnia nostro
sensu comprehendere non possumus. In forma, quando idipsum nunc tale,
nunc vero tale attendimus; quia utrumque simul non valemus. In loco,
quando nunc huc, nunc illuc cogitationem ducimus, quia simul ubique esse
cogitatione non valemus. In tempore, quando nunc praeterita, nunc
praesentia, nunc futura consideramus. Tunc etiam tempore cognitio
variatur, quando nunc habitam cognitionem intermittimus, nunc
intermissam iterum resumimus; quia eam sine intermissione tenere non
possumus. Sed has omnes mutabilitates divina cognitio non recipit. Non
augetur, quia plena est. Neque enim nescire potest omnia qui creat, qui
gubernat, qui penetrat, qui portat omnia. Et qui omnibus praesens est
deitate, absens esse non potest visione. Minui non potest qui aliunde
non est quidquid est, sed idemipsum quidquid est, ab ipso est, ab uno et
unum totum quod est.
Quid de vicissitudine dicam? Quomodo vicissitudinem recipere possit
sapientia, quae omnia simul et semel sub uno visionis radio
comprehendit? Simul, quia omnem essentiam, omnem formam, omnia loca,
omnia tempora. Semel, quia visionem nec intermissam recipit, nec habitam
intermittit; sed quod semel est semper est, et quod semper est, totum
est. Omnia videt, et de omnibus omnia videt, et semper videt, et ubique
videt. Nihil enim novum, nihil alienum advenit, nihil suum. Quando
futurum est praevidet, quando praesens est videt, quando praeteritum est
retinet. Nec aliud quam quod in ipso est praevidet, videt et retinet;
sed quod advenit in tempore, fuit in visione, et quod praeterit in
tempore, permanet in visione. Quemadmodum si totum corpus tuum esset
oculus, nec aliud tibi esset esse et aliud videre, quocunque se res
verteret, praesens tibi non esse non posset, et sub uno visionis ictu
immobilis permanens comprehenderes quidquid quoquoversum in conspectu
haberes; imo non nisi ante te cerneres quidquid circumquaque contra te
positum haberes. Res transiret et staret visio, et quocunque sua se
mobilitate verteret, stanti non nisi praesens esset. Nunc autem quia ex
parte vides, mutabiliter non vides, et cum res videnti transit, aut
videri desinit, aut secum mutabiliter visionem trahit. Quod si totus
oculus esses, sic mutabiliter non videres. Quidquid igitur ex parte est,
mutabile est; et quidquid ex parte non est, mutabile non est. Deus autem
cui idem est esse, vivere et intelligere, cum per essentiam ex parte non
sit, nec per sapientiam ex parte esse poterit; sed sicut immutabilis est
essentia, ita quoque immutabilis est sapientia. Hoc jam de cognitione
divina dictum sufficiat. Sed sciendum est quod haec cognitio et visio
dicitur, et sapientia dicitur, et praescientia dicitur, et providentia
dicitur. Visio est quia aspicit, sapientia est quia intelligit,
praescientia quia praevenit, providentia quia disponit. De quibus multae
difficiles et perplexae quaestiones oriuntur, quas huic compendio
interpolare timemus. Igitur ad ea quae restant transeamus.
|
|