CAP. XXI. Ex anima rationali divinam ostendi posse Trinitatem.

Ex quo pridem de visibilibus ad invisibilia oculo contemplationis ingressi sumus, ad hoc usque via investigationis penetravimus, ut jam Creatorem rerum omnium sine principio, sine fine, sine mutabilitate esse non dubitemus, et hoc quidem non extra nos, sed in nobismetipsis invenimus. Consideremus ergo si adhuc amplius aliquid eadem ipsa natura nostra de Creatore nostro nos doceat, quia fortassis non solum unum, sed et trinum ostendat. Certe mens rationalis una est, et generat de se intellectum, una unum. Quem nonnunquam dum conspicit quam subtilis, quam verus, quam conveniens, quam jucundus sit, mox diligit eum, et complacet sibi in ipso. Videt pariter et stupet, et se tale aliquid invenire potuisse miratur. Vehementer libet semper illud aspicere, semper habere, semper illo perfrui, semper in illo delectari. Ipsum per se placet, ipsum propter se placet, nec aliquid est quod extra illud quaeritur, quia in illo totum amatur. In illo contemplatio veritatis ad videndum delectabilis, ad habendum suavis, ad fruendum dulcis. Cum illo secum mens requiescit, nec unquam secreti sui taedio afficitur, qua unico quidem, non tamen solitario consorte laetatur. Considera ergo tria haec, mentem, intellectum, amorem. De mente intellectus nascitur, de mente pariter et intellectu amor oritur. De sola mente intellectus, quia mens de se intellectum gignit. Amor vero nec de sola mente, quia nec de solo intellectu, quia ab utrisque procedit. Prius mens, deinde mens et intellectus, postea mens et intellectus et amor. Et hoc quidem in nobis sic est. Verum in Creatore esse longe aliter suadet ratio. Quia enim ipsum fuisse semper credimus, semper quoque sapientiam habuisse oportet confiteamur. Nam, si aliquando sine sapientia fuisse dicitur, quis eum postmodum sapientem fecerit, aut a quo sapientiam acceperit nullo modo invenitur, cum et hoc absurdissimum sit, et ab omni ratione alienum credere, eum qui est fons et origo sapientiae, aliquando sine sapientia exstitisse. Semper ergo in illo sapientia, semper ab illo sapientia, semper cum ipso sapientia fuit. Semper in illo sapientia, quia semper sapientiam habuit; semper sapiens fuit. Semper ab illo sapientia, quia sapientiam quam habet, ipse genuit. Semper cum illo sapientia, quia genita se a gignente non dividit. Semper genita est, et semper gignitur, nec cum gignitur inchoans, nec cum genita est cessans; semper gignitur, quia aeterna; semper genita est, quia perfecta. Est ergo qui genuit, et est qui genitus est. Qui genuit, Pater est; qui genitus est, Filius est. Et quia qui genuit, semper genuit, aeternus Pater est. Et quia qui genitus est, semper genitus est, aeterno Patri Filius coaeternus est. Item qui semper sapientiam habuit, semper sapientiam dilexit. Qui vero semper dilexit, semper amorem habuit. Itaque aeterno Patri et Filio coaeternus amor est. Et tamen Pater a nullo est, Filius a Patre solo est, amor vero a Patre simul et Filio est. Sed quia superius Creatorem omnium summe et vere unum esse asseruimus, haec tria in Deo unum esse substantialiter oportet confiteamur. Quia item ille qui genitus est, non potest esse ille a quo genitus est, neque item ille qui a gignente et genito procedit, ille esse potest, qui est gignens vel genitus; inexpugnabili ratione veritatis cogimur in deitate personarum trinitatem et substantiae unitatem cognoscere. Tribus ergo in deitate una communis est, et aequalis aeternitas, et aeterna aequalitas, quia non potest esse singulis dissimile, quod omnibus facit deitas una commune. Tres ergo unum sunt, quia in tribus personis est una substantia, sed tres unus non sunt, quia sicut distinctio personarum unitatem deitatis non dividit, ita et unitas deitatis distinctionem personarum non confundit.