CAP. XXII. Quod in divinis Pater suam sapientiam propter eam ipsam diligit.

Sed libet adhuc paulo attentius considerare quomodo dictum sit quod Pater diligit sapientiam suam. Homines enim saepe solent diligere scientiam suam propter opus, non opus propter scientiam. Sicut est scientia colendi; scientia texendi, scientia pingendi, et caeterae hujusmodi, ubi prorsus peritia judicatur inutilis, nisi consequatur in opere fructus utilitatis. Quod si de sapientia Dei dicitur, jam nimirum opus factori suo antefertur. Propterea dicendum est sapientiam semper pretiosiorem esse opere suo, et semper propter se amandam esse sapientiam. Quod si quando forte sapientiae opus suum antefertur, non hoc est ex judicio veritatis, sed ex errore hominis. Sapientia enim vita, et amor sapientiae est felicitas vitae. Quapropter, cum dicitur quod Pater sapientiae complaceat sibi in illa, absit ab intellectu nostro ut credamus quod Deus sapientiam suam propter opera quae per illam facit diligat, quin potius omnia opera sua non nisi propter illam amet! Propterea enim dixit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III); non in terra aut in coelo; non in sole aut in luna et stellis; non etiam in angelis, et quae excellentissima sunt in creaturis; quia et ista si suo modo placita sunt, tamen nisi in ipso et per ipsum placere non possunt. Tanto enim amplius amore suo digna sunt, quanto vicinius ad ejus similitudinem accedunt. Non ergo propter opera sapientiam, sed propter sapientiam opera sua diligit Deus. In illa enim omne pulchrum et verum; et ipsa tota est desiderium. Lux invisibilis et vita immortalis, cujus aspectus est tam desiderabilis, ut oculos Dei delectare possit; simplex et perfecta, non redundans et plena, sola, non tamen solitaria, una et continens omnia.