CAP. XXIII. In summa Trinitate mutuam esse dilectionem.

Sed quia tres personas in deitate una credimus, superest ut quod de qualibet harum dicitur, utrum ne etiam de aliis dici possit inquiratur. Dictum est autem quod Pater amat Filium. Restat ergo ut consideremus, an pari modo dici possit, quod amor Patris et Filii amet Filium, quod Filius amet seipsum. Item quod Pater amet se, quod Filius amet Patrem, quod amor Patris et Filii amet Patrem. Item quod amor Patris et Filii amet se, quod Pater amet amorem suum et Filii, quod Filius amet amorem suum et Patris. Postremo utrum quod unus et idem amor est quo quisque amat seipsum, vel ad invicem quisque alium. Sed haec facilius inveniemus, si ea quae jam dicta sunt ad memoriam revocemus.

In supradictis enim rationibus asserimus, quod Deus prima causa est et origo bonorum omnium. Eo autem qui fons est et principium omnium excellentius bonum nullum esse potest. Summum igitur bonum Deus est. Beatitudo autem nusquam rectius quam in summo bono collocatur. Deus igitur solus et proprie et principaliter beatus est. Beatus autem quomodo esse potest, cui idipsum non placet quod est? Quisquis igitur beatus est, et seipsum diligit, et id quod ipse est diligit. Si igitur Pater et Filius, et amor Patris et Filii unum sunt, et Deus unus sunt; cum in solo Deo vera beatitudo sit, necesse est ut et quisque amet seipsum, et ad invicem quisque alterum. Neque beatitudo veraciter dici posset, imo potius summa infelicitas foret; si per contrariam voluntatem se dividerent, et per eamdem naturam ab invicem separari non possent. Sicut igitur natura unum sunt Pater et Filius, et amor Patris et Filii, ita quoque voluntate et amore unum non esse non possunt. Uno amore se diligunt, quia unum sunt; nec aliud est quod quisque amat in altero, quam quod quisque amat in seipso; quia non aliunde est quod quisque est, quam quod alter est. Quod Pater diligit in Filio, hoc idem Filius diligit in seipso; et quod amor Patris et Filii diligit in Filio, hoc idem Filius diligit in seipso. Item quod Filius diligit in Patre, hoc Pater diligit in se; et quod amor Patris et Filii diligit in Patre, hoc Pater diligit in se. Item quod Pater et Filius diligunt in amore suo, hoc amor Patris et Filii diligit in seipso. Item quod Pater diligit in seipso, hoc diligit in Filio, et in amore suo. Et quod Filius diligit in seipso, hoc diligit in Patre et in amore suo. Et quod amor Patris et Filii diligit in se, hoc diligit in Filio et in Patre.