|
Audi utrum vox Patris huic quod loquimur concordet. Hic est, inquit,
Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III). Non dixit
separatim, ego mihi complacui; neque dixit separatim, ille mihi placuit;
neque vero simul dixit, ego mihi complacui, et ille mihi complacuit, sed
dixit: Ego mihi complacui in ipso, hoc est quod mihi de me placet in
ipso est; extra ipsum non est, quia quod ego sum ipse est. Quia enim
aliud quam ipse non sum, extra ipsum mihi placere non possum. Hic est
ergo Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Quidquid mihi placet,
in ipso et per ipsum placet. Ipse est enim sapientia per quam feci
omnia, in ipso aeternaliter disposui, quidquid temporaliter feci. Et
tanto amplius unum quoque opus meum diligo, quanto perfectius illud
primae dispositioni concordare video. Nolite putare quod ipse tantum sit
mediator in reconciliatione hominum, quia per ipsum etiam commendabilis
et placita fit aspectui meo conditio omnium creaturarum. In ipso examino
cuncta opera mea quae facio, et non amare nequeo quod intueor simile
illi quem amo. Solus ille me offendit, qui ab ejus similitudine recedit.
Si ergo vultis mihi placere, ei similes estote, ipsum audite. Et si
forte ab ejus similitudine male agendo discessistis, ipsum imitando ad
ipsum redite. In ipso datur praeceptum, in ipso datur consilium.
Praeceptum ut persistatis, consilium ut redeatis. Utinam tenuissetis
praeceptum, sed quia transgressi estis praeceptum, saltem audite
consilium, ipsum audite! Magni consilii Angelus nobis mittitur, et qui
conditis datus fuit ad gloriam, idem perditis veniat ad medelam. Ipsum
audite. Ipse conditor, ipse est et redemptor; ipse Deus mecum vos
condidit, qui vobiscum homo, solus ad vos venit. Ipsum audite. Ipse est
forma, ipse medicina, ipse exemplum, ipse et remedium. Ipsum audite.
Felicius fuisset semper tenuisse ejus similitudinem, sed jam minus
gloriosum non erit, ad ejus redire imitationem. Ipsum audite. O homo,
quid causaris ignorantiam tuam? Ecce ipsa natura tua te arguit, ipsa te
convincit. Nosti qualis sis, unde venias, quem factorem habeas, quo
mediatore egeas, et tu adhuc impudenter te defendendo contra Deum
clamas. Nosti quod malus es, et quod a bono opifice malus factus non es,
et cessas, et non clamas ad eum, qui te fecit ut veniat et reficiat, qui
creavit ut redimat. Noli dubitare de potentia ejus, vide opera illius
quanta sint. Noli dubitare de sapientia, vide opera ejus quam pulchra
sint. Noli dubitare de benevolentia, vide opera ejus quomodo ad
utilitatem tibi serviant. Monstrat ergo tibi suo opere quantum possit in
tui redemptione. Monstrat item tibi quam formidandum exspectare possis
judicem, si nolueris habere redemptorem. Nemo resistere ei potest, quia
omnipotens est; nemo eum fallere potest, quia sapientissimus est; nemo
eum corrumpere potest, quia optimus est; nemo eum declinare potest, quia
ubique est; nemo eum tolerare potest, quia aeternus est; nemo eum
flectere potest, quia incommutabilis est. Si ergo nolumus talem sentire
judicem, ipsum quaeramus redemptorem.
|
|