|
Quando pridem de visibilibus ad investiganda invisibilia progredi
coepimus, primo a corporea creatura ad incorpoream, hoc est rationalem
creaturam transivimus; ac deinde a rationali creatura usque ad
sapientiam Dei pervenimus; nunc vero redeuntes primo a sapientia Dei ad
rationalem creaturam; deinde a rationali creatura ad creaturam corpoream
habita consideratione procedemus. Ille ordo est cognitionis, iste
conditionis, quia primum corporea creatura, quae visibilis est in
cognitione occurrit; deinde a corporea creatura ad incorpoream cognitio
transit; postremo via investigationis aperta, usque ad conditorem
utriusque pervenit. In conditione vero primo gradu ad imaginem Dei
rationalis creatura facta est; deinde creatura corporea, ut creatura
rationalis in ea foris agnosceret quid a Creatore intus accepisset. In
sapientia Dei est veritas, in rationali creatura imago veritatis, in
corporea creatura umbra imaginis. Rationalis creatura facta est ad Dei
sapientiam. Corporea creatura facta est ad rationalem creaturam. Propter
quod omnis motus et conversio corporeae creaturae est ad rationalem
creaturam, et omnis motus et conversio rationalis creaturae esse debet
ad Dei sapientiam, ut dum quodque suo semper superiori adhaeret per
conversionem, nec primae conditionis ordinem, nec primi exemplaris in se
perturbet similitudinem. Quisquis ergo via investigationis de
visibilibus ad invisibilia transit, primum a corporea creatura ad
rationalem creaturam, deinde a rationali creatura ad considerationem sui
Creatoris mentis intuitum ducere debet. Revertens autem de invisibilibus
ad visibilia primum a Creatore ad rationalem creaturam, deinde a
rationali creatura ad corpoream creaturam descendit. Ordo autem
cognitionis in mente humana semper praecedit ordinem conditionis; quia
nos qui foris sumus redire ab intimis non possumus, nisi prius oculo
mentis intima penetremus. Sequitur autem semper ordo conditionis ordinem
cognitionis; quia, etsi aliquando humana infirmitas ad interna
contemplanda vel tenuiter admissa fuerit, diu tamen ibidem stare hanc
suae mutabilitatis fluxus non permittit.
|
|