|
Postquam igitur nos quantum Deus largiri dignatus est de visibilibus ad
invisibilium cognitionem pervenimus, nunc jam mens nostra ad semetipsam
redeat et quid sibi ex hac cognitione utilitatis provenire possit
attendat. Quid enim nobis prodest, si in Deo cognoscimus majestatis
celsitudinem, et nullam nobis inde colligimus utilitatem? Sed ecce, dum
de illo intimo divinae contemplationis secreto revertimur, quid nobiscum
afferre poterimus? quid nisi lucem de regione lucis venientes? Hoc enim
decens et necessarium est, ut si a lucis regione venimus, ad fugandas
nostras tenebras nobiscum lucem apportemus. Et quis scire poterit quod
ibi fuimus, si illuminati non redimus? Appareat ergo quod ibi fuimus,
appareat quod ibi vidimus. Si ibi vidimus potentiam, apportemus lucem
divini timoris. Si ibi vidimus sapientiam, apportemus lucem veritatis.
Si ibi vidimus benignitatem, apportemus lucem dilectionis. Potentia
torpentes ad amorem excitet; sapientia ignorantiae tenebris caecatos
illuminet; benignitas frigidos calore charitatis inflammet. Videte,
quaeso, quid lux sit, nisi dies; et quid tenebrae nisi nox. Et sicut
oculus corporis habet diem suam et noctem suam, ita quoque oculus cordis
habet diem suam et noctem suam. Tres ergo dies sunt invisibilis lucis,
quibus interius spiritualis vitae cursus distinguitur. Primus dies est
timor, secundus est veritas, tertius est charitas. Primus dies solem
suum habet, potentiam; secundus dies solem suum habet, sapientiam;
tertius dies solem suum habet, benignitatem. Potentia ad Patrem,
sapientia ad Filium, benignitas pertinet ad Spiritum sanctum. Alii sunt
dies nostri quod habemus exterius, alii quos interius habemus. Dies
nostri exteriores, etiam cum nolumus, transeunt; dies vero interiores,
si volumus, permanere in aeternum possunt. Nam de timore Domini dicitur
quod in saeculum saeculi permanet (Psal. XVIII). De veritate quoque
dubium non est quin permaneat in aeternum; quia, etsi in hac vita
incipiat, tunc tamen plena et perfecta in nobis erit, cum ipse qui est
veritas post hujus vitae terminum manifestus apparebit. De charitate
item dictum est: quia charitas nunquam excidit (I Cor. XIII). Boni dies
isti qui nunquam transeunt. Nam illi dies mali sunt, qui non solum non
permanent semper, sed nec ad modicum stare possunt. De his diebus per
Prophetam dicitur: Homo sicut fenum, dies ejus sicut umbra declinaverunt
(Psal. CII). Isti sunt dies quos meruit culpa; illi dies quos dedit
gratia. De illis diebus dixit Propheta: In diebus meis invocabo (Psal.
CXIV), qui alibi dixit: Media nocte surgebam ad confitendum tibi (Psal.
CXVIII). Sed illos dies suos vocat, quia alios dies non amat. Sicut
Jeremias dicit: Domine, diem hominis non desideravi, tu scis (Jer.
XVII). Isti sunt dies quibus plenus fuit Job, de quo scriptum est, quia
mortuus est senex et plenus dierum (Job XLII). Nam de aliis diebus
plenus esse non poterat, qui transacti jam non erant. Illos dies qui
foris sunt, solos mali noverunt; boni vero qui jam internos dies videre
meruerunt, eos qui foris sunt non solum non diligunt, sed etiam
maledicunt. Pereat, inquit beatus Job, dies in qua natus sum, et nox in
qua dictum est: Conceptus est homo. Dies ille vertatur in tenebras, et
non requirat eum Deus desuper, et non illustret lumine (Job III). Illos
ergo dies qui intus sunt potius debemus amare, ubi lucem non sequuntur
tenebrae, ubi aeterni Solis splendore illuminantur oculi interiores
cordis mundi. De his diebus Psalmista cecinit: Annuntiate de die in diem
salutare ejus (Psal. XC). Quid est salutare ejus, nisi Jesus ejus? Sic
enim interpretatur Jesus, hoc est salutaris. Qui ideo salutaris dicitur,
quia per eum homo ad salutem reformatur. De ipso autem Joannes loquens:
Lex, inquit, per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum
facta est (Joan. I). Item Paulus apostolus vocat Christum Jesum Dei
virtutem et Dei sapientiam (I Cor. II). Si igitur Dei sapientia Jesus
Christus est; et per Christum Jesum veritas facta est, constat quod per
sapientiam Dei veritas facta est. Dies ergo sapientiae est veritas. De
hoc die suo ipsa sapientia loquitur Judaeis, dicens: Abraham pater
vester exsultavit ut videret diem meum, vidit et gavisus est (Joan.
VIII). Veritas enim Dei redemptio est generis humani. Hanc enim prius
promiserat. Quam nimirum, dum postmodum exhibuit, quid aliud quam
seipsum veracem ostendit? Recte autem per sapientiam haec veritas
impleta est, a quo omnis veritas est. Nec alius ad implendam veritatem
mittendus fuit, nisi is in quo omnis veritatis plenitudo consistat. Bene
ergo Abraham ad diem veritatis exsultat, quia impleri veritatem
desiderat. Quam profecto diem tunc per spiritum vidit, quando Dei Filium
ad redemptionem humani generis in carnem venturum agnovit; dicatur ergo:
Annuntiate de die in diem salutare ejus. Diem secundum de die primo in
diem tertium; diem veritatis de die timoris, in diem charitatis. Primum
unus dies erat dies timoris, venit dies alter, dies veritatis. Accessit
non successit, quia prior non discessit. Ecce duos dies; iterum est in
diem tertium, in diem charitatis, sed et ille cum venit, priores non
expulit. Beati dies isti. Istis diebus homines impleri possunt, ubi
futuris supervenientibus praesentes non transeunt. Ubi numerus cum
augetur, claritas multiplicatur.
|
|