|
Primum homines sub peccato constituti, per legem separati sunt, et
coeperunt Deum timere judicem; quia cognoverunt iniquitatem. Ipsum ergo
timere hoc jam erat agnoscere; quia profecto nequaquam timere possent,
si nullo modo agnoscerent. Jam aliquid lucis erat ipsa agnitio; jam dies
erat, sed necdum clarus; quia peccati adhuc tenebris caligabat. Venit
ergo dies veritatis, dies salutis, qui peccatum destrueret, claritatem
prioris diei illuminaret, et timorem non tolleret, sed in melius
commutaret. Sed necdum plena erat claritas donec adjungeretur veritati
charitas. Nam ipsa Veritas dicit: Multa habeo vobis dicere, sed non
potestis portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis,
docebit vos omnem veritatem (Joan. XIV). Omnis ergo veritas ut et mala
tolleret, et bona reformaret. Ecce tres dies sunt: dies timoris, qui
manifestat malum; dies veritatis, qui aufert malum; dies charitatis, qui
restituit bonum. Dies veritatis clarificat diem timoris; dies charitatis
clarificat et diem timoris et diem veritatis; donec perfecta fuerit
charitas, et perfecte manifestetur omnis veritas, et timor poenae
transeat in timorem reverentiae. Annuntiate ergo de die in diem salutare
ejus (Psal. XCV). De his diebus locutus est Osee propheta, dicens:
Vivificabit nos post duos dies: in die tertia suscitabit nos (Osee. VI).
Nam qualiter Dominus noster Jesus Christus tertia die surgens, a mortuis
in se nos vivificaverit et suscitaverit, audivimus, et gavisi sumus. Sed
dignum valde est, ut recompensemus ei beneficium suum; et quemadmodum
nos in ipso tertia die resurgente resurreximus, ita et nos pro ipso et
per ipsum tertia die resurgentes, eum resurgere in nobis faciamus. Nec
credendum est quin a nobis sibi ipse veli retribui, quod prior ipse
nobis voluit impertiri. Sicut ergo ipse ut nostram in se et per se
salutem operaretur, tres dies habere voluit ita et nobis ut nostram in
nobis per ipsum salutem operemur, tres dies dedit. Sed quia illud quod
in ipso gestum est non tantum remedium, sed etiam exemplum fuit et
sacramentum, oportuit ut visibiliter foris fieret; quatenus illud quod
in nobis invisibiliter fieri debuit significaret. Dies ergo ejus
extrinsecus fuerunt, nostri dies intrinsecus quaerendi sunt. Tres ergo
dies habemus intrinsecus, quibus illuminatur anima nostra. Ad primum
diem mors pertinet, ad secundum sepultura, ad tertium resurrectio.
Primus dies est timor, secundus est veritas, tertius est charitas. Dies
timoris est dies potentiae, dies Patris; dies veritatis est dies
sapientiae, dies Filii; dies charitatis est dies benignitatis, dies
Spiritus sancti. Dies quidem Patris, et dies Filii, et dies Spiritus
sancti, in claritate divinitatis unus dies; sed in nostrae mentis
illuminatione quasi alium diem Pater, alium Filius, atque alium habet
Spiritus sanctus; non quod ullatenus credendum sit Trinitatem, quae
inseparabilis est natura in operatione posse separari; sed ut discretio
personarum in distinctione operum voleat intelligi. Quando ergo
omnipotentia Dei considerata in admirationem cor nostrum excitat, dies
Patris est. Quando vero sapientia Dei inspecta agnitione veritatis cor
nostrum illuminat, dies Filii est. Quando autem benignitas Dei attenta
ad amorem cor nostrum inflammat, dies Spiritus sancti est. Potentia
terret, sapientia illuminat, benignitas laetificat. In die potentiae per
timorem morimur. In die sapientiae per contemplationem veritatis a
strepitu hujus mundi sepelimur. In die benignitatis per amorem et
desiderium aeternorum bonorum resurgimus. Ideo enim Christus sexta die
mortuus est, septimo die in sepulcro jacuit, octavo die resurrexit, ut
simili modo primum potentia in die suo per timorem nos a carnalibus
desideriis foris occidat, deinde sapientia in die suo intus in
abscondito contemplationis sepeliat; postremo benignitas in die suo per
desiderium divini amoris vivificatos exsurgere faciat; quia sextus dies
ad laborem, septimus ad requiem, octavus pertinet ad resurrectionem.
|
|