CAP. IV. De earumdem pulchritudine in quatuor.

Quamvis multis ac variis modis creaturarum pulchritudo perfecta sit, quatuor tamen praecipue sunt, in quibus earumdem decor consistit. Hoc est in situ, in motu, in specie, in qualitate. Quae quidem si quis investigare sufficeret, mirabilem in eis sapientiae Dei lucem inveniret. Et hoc utinam ego tam possem subtiliter perspicere, tam competenter enarrare, quam possum ardenter diligere. Delectat enim me quia valde dulce et jucundum est de his rebus frequenter agere, ubi simul et ratione eruditur sensus, et suavitate delectatur animus, et aemulatione excitatur affectus, ita ut cum Psalmista stupeamus, et admirantes clamemus: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII); et alibi: Delectasti me in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo. Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget haec (Psal. XCI). Universus enim mundus iste sensibilis quasi quidam liber est scriptus digito Dei, hoc est virtute divina creatus, et singulae creaturae quasi figurae quaedam sunt non humano placito inventae, sed divino arbitrio institutae ad manifestandam invisibilium Dei sapientiam. Quemadmodum autem si illiteratus quis apertum librum videat, figuras aspicit, litteras non cognoscit: ita stultus et animalis homo, qui non percipit ea quae Dei sunt (I Cor. II), in visibilibus istis creaturis foris videt speciem, sed intus non intelligit rationem. Qui autem spiritualis est, et omnia dijudicare potest, in eo quidem quod foris considerat pulchritudinem operis, intus concipit quam miranda sit sapientia Creatoris. Et ideo nemo est cui opera Dei mirabilia non sint, dum insipiens in eis solam miratur speciem; sapiens autem per id quod foris videt profundam rimatur divinae sapientiae cogitationem, velut si in una eademque Scriptura alter colorem seu formationem figurarum commendet; alter vero laudet sensum et significationem. Bonum ergo est assidue contemplari et admirari opera divina, sed ei qui rerum corporalium pulchritudinem in usum novit vertere spiritualem. Nam et ideo Scriptura tantopere nos ad desideranda mirabilia Dei excitat, ut per ea quae foris credimus intus ad agnitionem veritatis veniamus. Unde Psalmista, quasi pro magno aliquo se jam et hoc fecisse commemorat, et adhuc facturum promittit, dicens. Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor (Psal. CXLII). Hinc est etiam quod quibusdam ignorantibus Creatorem suum, et cultum Deo debitum idolis exhibentibus in Isaia dicitur: Quis mensus est pugillo aquas, et coelos palmo ponderavit? Quis appendit tribus digitis molem terrae, et libravit in pondere montes, et colles in statera? Qui sedet super gyrum terrae, et habitatores ejus sunt sicut locustae. Qui extendit velut nihilum coelos, et expandit eos sicut tabernaculum (Isa. XL). Et Psalmista iterum in quodam loco cum argueret idolorum cultores, ait: Omnes dii gentium daemonia; Dominus autem coelos fecit (Psal. XCV). Quid est ergo putatis, quod in assertionem verae divinitatis opera Dei ita in medium deducuntur, et dicitur: Dominus autem coelos fecit, nisi quia creatura recte considerata homini Creatorem suum ostendit? Consideremus et nos quanta sint mirabilia Dei, et per pulchritudinem rerum conditarum quaeramus pulchrum illud, pulchrorum omnium pulcherrimum; quod tam mirabile et ineffabile est, ut ad ipsum omnis pulchritudo transitoria, etsi vera sit, comparabilis esse non possit. Et quia superius omnem pulchritudinem visibilium in quatuor constare diximus; nunc ordine per singula currentes, qualiter ex ipsis invisibilis Dei sapientia clarescat videamus. Scio quidem quod minus erit quidquid dixerimus, sed tamen decens non est ut ideo omnino taceamus, ibi praecipue, ubi si fieri posset, maxime decenter loqui deberemus.

Quatuor diximus, situm, motum, speciem et qualitatem. Primum ergo primo discutiamus. Situs est in compositione et ordine, id est in compositione et dispositione. Compositio duo habere debet: aptitudinem et firmitatem, hoc est ut componenda apte et competenter coeant; et composita firmiter cohaereant: laudabilis est compositio talis. Aptitudo consideratur in quantitate et qualitate. In quantitate ne nimis tenuia et exilia grossis et corpulentis. In qualitate, ne nimis humida siccis, nimis calida frigidis, nimis levia ponderosis; et si qua sunt talia, inordinate conjungantur. Vide si pulchritudini divinorum operum aliquid horum desit, et si nihil deesse videris, jam aliquid habes unde etiam in hac parte mireris. Et primum quidem si universitatis hujus machinam intuitus fueris: invenies quam mirabili ratione et sapientia compositio rerum omnium perfecta sit, quam apta, quam congrua, quam decora, quam cunctis partibus suis absoluta, in qua non solum concordiam servant similia, sed etiam quae creante potentia diversa atque repugnantia adesse prodierunt, dictante sapientia in unam quodammodo amicitiam et foederationem conveniunt. Quid repugnantius esse potest aqua et igne? quae tamen in rerum natura ita Dei contemperavit prudentia, ut non solum ad invicem commune societatis vinculum non dissipent, verum etiam nascentibus cunctis ut subsistere possint vitale nutrimentum subministrent. Quid de humani corporis compage loquar, ubi omnium membrorum juncturae tantam adinvicem servant concordiam, ut nullum omnino possit inveniri membrum, cujus officium alteri non videatur praestare adminiculum? Sic omnis natura se diligit, et miro quodam modo plurium dissimilium et in unum redactorum concordia unam in omnibus harmoniam facit. Apta est ergo et conveniens rerum omnium compositio, sed quomodo est firma? Quis non videat? quis non miretur? Ecce coeli qui ambitu suo concludunt omnia, quomodo solidi sunt, et quasi ex aere fusiles desuper circumquaque oppansi. Terra vero in medio, suo pondere librata, semper immobilis perseverat, ut caetera in medio fluctuantia, hinc soliditas coelorum, illinc terrae stabilitas in unum coarctent et constringant, citra legitimos terminos diffusa concordiam universitatis disrumpant. Ecce quomodo per viscera telluris intrinsecus tracones aquarum sparsi et foris per alveos suos in diversa deducti, intus fatiscentem ne dissolvatur conglutinant, et foris ne fatiscat arentem rigant. Ecce quomodo in humani corporis fabrica juncturas ossium vincula nervorum ligant, et medullis intus per fistulas tibiarum diffusis, canales etiam vitalem venarum sanguinem per omne corpus deducunt, ac deinde teneritudinem carnium cutis tegmen involvit, ut et rigor ossium intrinsecus corpus sustineat, et pellis munimen foris defendendo custodiat. Quis duritiam lapidum, quis soliditatem metallorum, quis nodositatem roborum, quis tenacitatem glutinum, quis caetera innumerabilia enumerare queat? Ex quo claret quam sint firma rerum vincula, cum singula quaeque condita tanto nisu naturam et esse suum defendant, simul vero omnia a concordia societatis suae dissolvi omnino non queant.