CAP. V. De situ et dispositione rerum in loco.

Post compositionem sequitur ut de dispositione rerum qualis sit consideremus. Neque enim minima fiet admiratio, si quis diligenter attendat, quod sic singulis locis, singulis temporibus, singulis rebus, divina providentia causas suas distribuit, ut in nullo penitus ordo rerum perturbetur. Ecce coelum sursum est, et terra deorsum. In coelo stellas et luminaria collocavit, ut subjecta omnia illustrarent. In aere ventis et nubibus viam fecit, ut cogitationibus suis dispersae pluviam deorsum funderent. In gremium telluris moles aquarum recipi jussit, ut per gurgites suos huc illucque quo nutus ferret jubentis discurrerent. Volucres in aere suspendit, pisces aquis immersit, terram bestiis et serpentibus et aliorum reptilium vermiumque generibus replevit. Quasdam regiones ditavit ubertate frugum, quasdam opulentia vinearum, alias fertilitate olerum, alias fecunditate pecorum, alias potentibus herbis, alias gemmis pretiosis, alias animalibus et bestiis monstruosis, alias coloribus variis, alias diversarum artium studiis, alias metallorum, alias thimiamatum diversis generibus, ut nulla prorsus regio sit, quae non aliquid prae caeteris novum et speciale possideat; nulla item quae non aliquid novum et speciale ab aliis accipere queat. Quid quod etiam ea quae humanis usibus necessaria sunt, in communi hominum frequentia ipsa Creatoris providentia constituit; ea vero quae non natura propter necessitatem, sed cupiditas expetit propter speciem; in abditis terrarum sinibus abscondit, ut quem amor virtutis ab immoderato appetitu non castigat saltem laboris taedio victus conquiescat.