CAP. VI. De dispositione temporum.

Haec de dispositione locorum diximus, quid de dispositione temporum dicemus? Quis satis admirari potest, quam mira ratione providentia divina cursus temporum distinxit? Ecce post noctem venit dies, ut torpentes in otio labor exerceat; post diem sequitur nox, ut fessos ad refocillandum quies excipiat. Non semper dies, non semper nox, non semper aequalis dies et nox, ne vel immoderatus labor debilitatos frangat, vel quies continuata naturam inficiat, vel identitas perpetua animo taedium gignat. Item quemadmodum vicissitudo dierum ac noctium animantia renovat, ita quatuor tempora anni ordine sibi succedentia, totius mundi speciem immutant. Primum per teporem veris quadam innovatione mundus nascitur. Deinde per fervorem aestatis, quasi in juventutem roboratur. Post haec superveniente autumno ad maturitatem conscendit. Postremo succedente hieme, ad defectum vergit. Idcirco autem semper deficit, ut semper post defectum renovari possit, quia nisi prius a statu suo deficerent vetera, quasi illis locum occupantibus non valerent exsurgere nova. Hoc quoque satis mirabile in hac dispositione cernitur, quod ipsa tempora ita immutabili lege suae mutabilitatis vices custodiunt, ut nec aliquando ab explendo ministerio suo deficiant, neque secus currentia ordinem primae institutionis confundant.