CAP. VII. De ordine qui in unaquaque re consideratur ex dispositione partium.

Haec de dispositione temporum exempli causa dicta sufficiant. Nunc illum ordinem prosequamur, qui in unaquaque re consideratur, secundum congruam dispositionem partium. Hic vero intrinsecus est; alii, scilicet secundum locum et tempus, extrinseci sunt. Et hic quoque non minus miranda est sapientiae efficacia, quae ita congrue in universitate singula distribuit ut nusquam omnino junctura partium generet repugnantiam qualitatum. Ecce, ut exempli causa de multis pauca ponamus, in compositione humani corporis, quanta elucet sapientia Creatoris? Sursum est homo uniformis, deorsum bifariam divisus; quia et uniforme est principale mentis, id est ratio quae invisibilia respicit; et ut gemina est animae qualitas, ita et concupiscentia quae deorsum ad terrena descendit. Item brachiis in latum extenditur, tibiis deorsum figitur statura humani corporis; quia et intentio operationis animum extendit, et affectus desideriorum figit. Item secundum latitudinem hinc inde per digitos pedum in quinque finitur humani corporis protensio; quia sive in latum tendatur animus per intentionem operis, sive deorsum figatur per desiderium affectionis, quinque sensus sunt per quos foris exit. Item digiti ternis articulorum intervallis distinguuntur, qui de una palma in manibus, in pedibus de una planta prodeunt; quia de una sensualitate quinque sensus exeunt, in quibus prima distinctione primum sensus, deinde sentire, postmodum sensibile invenitur. Postremo in singulis digitis extremorum articulorum capita superpositis unguibus, quasi galeata cernuntur, ut quocunque, sive manus extensa, seu pes promotus offendiculum invenerit, ipsi suo munimine protecti, illae si permanere possint. Similiter terrena illa ad similitudinem unguium foris sensibus inhaerentia, quasi in necessitate nos muniunt; sed quantum non pertinent ad necessitatem, quasi extra carnem sine sensu praecidi possunt. Ecce in humana facie quam rationabili distinctione instrumenta sensuum collocata sunt. Supremum locum obtinet visus in oculis. Deinde auditus in auribus; post hunc in naribus olfactus, atque post hunc in ore gustus. Scimus autem quod reliqui omnes sensus foris intro veniunt, solus visus intus foras exit, et eminus posita mira prae caeteris agilitate percipit. Bene ergo quasi speculator, eminentiorem cunctis locum obtinuit, ut quae caeteris sensibus superventura sunt, ante periculum praevidere possit. Post hunc auditus, et loco et nobilitate secundus est. Deinde olfactus. Gustus autem qui nil sentire potest nisi id quod tangit, merito (tardior caeteris sensibus) in imo resedit. Tactus specialem sedem non habet, qui ideo universalis est, quia cunctis cooperatur sensibus. Unde et in digitis pollex, qui tactum significat, coadunatis in unum digitis solus omnibus respondet, quia sine tactu nullus sensuum esse potest. Vide etiam quomodo in humano corpore ossa intrinsecus collocata sunt, quatenus robur eorum corpus sustineat; deinde caro ossa vestit, ut duritia eorum molliter tactum excipiat. Ad ultimum pellis carnem induit, ut sua quodammodo tenacitate ab incommodis foris accidentibus corpus muniat. Attendite quomodo illud quod molle est et infirmum, in medio quasi in loco tutiore ponitur; ne vel intrinsecus fulcimento carens concidat, vel extrinsecus munimentum non habens fatiscat. Quod autem in uno exemplificatum est, in cunctis generibus rerum inveniri potest. Sic enim cortex munit arborem, sic pennae et rostra volucres, sic squammae pisces, rebusque singulis secundum competentiam naturae suae, providentia Creatoris munimenta instituit. Hucusque de situ locuti sumus nunc ad motum transeamus.