CAP. VIII. De omnifario rerum motu.

Motus est quadrifarius. Localis, naturalis, animalis, rationalis. De quibus quia per singula multa dicere non possumus, breviter singula perstringamus. Vide quomodo in motu locali sapientia Conditoris appareat. Cogita nunc unde defluentibus semper aquis indeficiens semper vena ministratur, unde motus ventorum educitur, quis infatigabilem astrorum cursum moderatur, quis solem per hiberna descendere signa praecipit, quis rursum per aestiva eum signa ascendere facit, quis eum ab oriente in occidentem ducit, et iterum ab occidente ad orientem revehit. Haec cuncta mirabilia, et soli Deo posibilia sunt. Quid etiam de naturali motu dicam? Quis putas nascentibus cunctis incrementum tribuit, et quasi de quodam occulto naturae sinu in apertum germinantia educit, rursumque eadem marcentia illuc unde venerant reverti facit? Satis haec diligenter intuentibus mirabilia apparebunt. Deinde sequitur motus animalis, qui est in sensibus et appetitibus. Cogita ergo qualis esse possit, qui sensus omnium viventium fabricat, appetitus creat, et in singulis quibusque animantibus quid appetere et quantum appetere debeant, ordinat. Denique motus rationalis qui est in factis et consiliis satis admirationis tibi ingerit, si attendere volueris, quam ineffabilis sit sapientia quae omnia hominum facta, omnes voluntates, omnes denique cogitationes cordium; ita ad suae voluntatis arbitrium intorquet, ita imperat et moderatur ut nihil in universitate possit fieri quod non ipsa ad decorem operum suorum aut praecipiendo, aut permittendo fieri velit.