CAP. IX. De specie figurisque rerum.

Haec de motu pro brevitate dicta sufficiant. Deinde sequitur species. Species est forma visibilis, quae continet duo, figuras et colores. Figurae autem rerum multis modis apparent mirabiles. Aliquando ex magnitudine, aliquando ex parvitate, aliquando quia rarae, aliquando quia pulchrae, aliquando, ut interim ita loquar, quia quodammodo convenienter ineptae, aliquando quia in multis una, aliquando quia in uno diversa, singula ordine suo prosequamur. Figura secundum magnitudinem attenditur, quando res quaelibet sui generis modum in quantitate excedit; sic miramur gigantem inter homines, cetum inter pisces, gryphonem inter volucres, elephantem inter quadrupedes, draconem inter serpentes. Figura secundum parvitatem consideratur quando res quaelibet sui generis quantitati aequari non potest, ut est succerio in capillo, tinea in indumento, vermes et sciniphes, et similia, quae inter caetera quidem animalia vivunt, sed caeteris omnibus corporis exiguitate dispares sunt. Vide ergo quid magis mireris, dentes apri, an tineae, alas gryphis an sciniphis? caput equi an locustae? crura elephantis an culicis? rostrum suis an succerionis? aquilam an formicam? leonem an pulicem? tigridem an testudinem? Ibi miraris magnitudinem, hic miraris parvitatem; corpus parvum magna sapientia conditum. Magna sapientia cui nulla subrepit negligentia. Illis dedit oculos, quos vix comprehendere potest oculus; et in tam exiguis corporibus sic omnifariam lineamenta naturae suae congrua plenissime distribuit, ut nihil videas deesse in minimis eorum omnium quae natura formavit in magnis.