Hugo de S. Victore

IN SALOMONIS ECCLESIASTEN HOMILIAE XIX


PRAEFATIO. De varia sacrae Scripturae expositione, et de Salomonis intentione.

Quae de libro Salomonis, qui Ecclesiastes dicitur, nuper vobis coram disserui: breviter nunc perstringens (quia, quaedam ibi digna memoria videbantur) stylo signavi. Omnis Scriptura secundum propriam interpretationem exposita, et clarius elucescit, et ad intelligendam se faciliorem legentibus pandit accessum. Multi virtutem Scripturarum non intelligentes, expositionibus peregrinis decorem ac pulchritudinem earum obnubilant; et cum occulta reserare debuerint, etiam manifesta obscurant. Mihi vero simili culpae subjacere videntur, vel qui in sacra Scriptura mysticam intelligentiam et allegoriarum profunditatem, vel inquirendam pertinaciter negant, ubi est; vel apponendam superstitiose contendunt, ubi non est. Quapropter in hoc opere non multum ego laborandum existimo tropologiis, sive mysticis allegoriarum sensibus per totam duntaxat narrationis ejus seriem perquirendis: praecipue cum ipse auctor hic non tam motibus instruendis, vel mysteriis enarrandis intendat, quam in cor humanum ad rerum mundanarum contemptum manifesta rationum veritate atque exhortatione evidenti commoveat. Neque hoc tamen nego, multa huic narrationi mystica incerta, quae propriam explanationem requirant . praecipue in consequentibus, sicut semper in procursu narrationis secundum contemplationis incrementum magis ac magis spiritualia attingit, et a visibilibus sustollitur. Sed aliud est, quo tota scribentis intentio totaque narrationis series ducitur attendere; atque aliud quaedam ex accidenti mystice dicta, et spiritualiter intelligenda non negligenter praetereunda putare. Nunc itaque narrationis superficiem, quae tanta eloquii ac sententiarum venustate pollet explanandam suscipimus, ut ea, quae scripta nunc legitis (hac qualicunque lucubratiuncula, iter ad intelligentiam praebente) amodo non solum vobis scripta, sed a vobis intellecta gaudeatis.