HOMILIA PRIMA.

De titulo operis, Salomonis nominibus, et
libris, et principiis hujus operis, de vanitatum
explanatione.


CAPUT 1

(ECCLE. I.) Verba Ecclesiastae filii David, regis Hierusalem. Titulus libri est iste: in quo breviter, et qualitas exprimitur sequentis operis, et pariter persona commendatur auctoris. Nam in eo, quod dictum est, verba; multiplex disputatio signatur, et ad diversas deducta sententias. Quia enim in hoc libro multorum mores, studia, et opera describuntur: propterea necesse est loquentem multorum voces assumere, multorum opiniones in suo sermone exprimere, ut valeat multorum personas (cum ipse tamen nonnisi unus sit, qui loquitur) in sua persona praesentare. Nam circa finem libri multis locutum se, et in se multos fuisse testatur, dicens: Finem loquendi omnes pariter audiamus. Deum time, et mandata ejus observa: hoc est omnis homo. Hoc est etiam cur se in hoc opere Ecclesiasten nominari voluit; quia videlicet sermo ejus hic non ad unum aliquem specialiter, sed ad totam Ecclesiam, id est concionem, sive multitudinem populi dirigitur, et multorum moribus exprimendis simul, et informandis ejus in hoc libro oratio famulatur. Tribus sane vocabulis Salomonem appellatum legimus Idida, quod interpretatur dilectus, et Coeleth, quod Graece Ecclesiastes, Latine concionator dicitur, et Salomon, quod sonat pacificum. Porro Ecclesiastes, vel concionator dici potest: qui Ecclesiam sive concionem, id est multitudinem populi instruit, sicut ipse in hoc libro fecisse manifeste monstratur. Dilectum autem a Domino Salomonem, et pace magna in regno suo perfruitum usque ad novissima tempora vitae suae, quando pactum et legem Domini praevaricatus est, manifeste regnum pandit historia. Itaque secundum tria vocabula tria composuit volumina. Primum cui titulus Parabolae, sive Proverbia Salomonis. Secundum, quod nunc in manibus habemus, quod Ecclesiastes dicitur. Tertium, quod Canticum canticorum appellatur. In primo quasi ex paterno affectu dilectum filium alloquitur, eumque crebra admonitione ad vitia declinanda, et ad consectandas virtutes exhortatur. In secundo provectum, et maturae aetatis virum admonet, ne quidquam in mundi rebus putet esse perpetuum. Ad extremum vero jam consummatum, et calcato saeculo expeditum in Canticis canticorum sponsi jungit amplexibus. Haud longe sane ab hoc genere tractationis etiam gentilium philosophi auditores suos informare consueverant, primum ethicam, deinde physicam, postremo theologiam proponentes instruendis.