|
Terra autem in aeternum stat. Ausculta homo, et erubesce. Terra in
aeternum stat. Quare terra stat, et tu stare non potes, propter quem
facta est terra. Fortassis dices, quia ad consolationem tui stat. Stat
ut venientes mittat, pertranseuntes portet, discedentes recipiat.
Nascentes enim de terra veniunt per carnis originem, et viventes super
terram pertranseunt, per carnis mutabilitatem et morientes in terram
redeunt, per carnis corruptionem. Ergo stat ad consolationem tui; imo
vero ad confusionem tui stat. Quomodo? Vide qualis stat, qualis portat,
et quales portat, et de quali portat. Qualis ergo portat? Audi qualis:
Maledicta terra in opere tuo spinas et tribulos germinabit tibi (Gen.
III). Quales autem portat? Rursus audi: Maledictus es super terram (Gen.
IV). Et de quali portat: In sudore vultus tui vesceris pane tuo; et
comedes herbas terrae? (Gen. III.) Ergo maledicta maledictos portat. Et
tamen portat. Sed unde portat, habet aliquid ad consolationem tui et
aliquid ad poenam tuam. Quod ad consolationem tui, est cum labore tuo;
quod ad poenam tuam, est per laborem tuum. Habet panem, habet et spinas.
Panem cum labore tuo ad consolationem tui; spinas per laborem tuum, ad
poenam tuam. In sudore vultus tui vesceris pane tuo: hoc ad
consolationem tui cum labore tuo. Cum operatus fueris, terra non dabit
tibi fructum suum, sed spinas et tribulos germinabit tibi. Hoc ad poenam
tuam per laborem tuum. Ergo non solum stat ad consolationem tui, sed
multo magis stat ad confusionem tui. Stat non solum ad levamen miseriae
tuae, sed stat in testimonium et poenam culpae tuae. Terra stat, et tu
super terram stas. Stabilis ipsa est quae portet, et tu corruis qui
portaris. Quare hoc? Nunquid et tu terra non es? Quid ergo dictum est
tibi: Terra es, et in terram ibis? Ergo terra es, et super terram es, et
de terra es. Quare ergo non stas in aeternum? Nunquid tu infirmior
factus es terra illa de qua sumptus es? Quid ergo operata est manus
artificis si non provexit opus suum in melius? Ergo scientia non erat
apud ipsum, aut infirmus inventus est, ut in manibus ejus bona illa
materia deterior efficeretur? Absit! Imo vero multo meliorem te fecit,
quam illud fuerat unde te fecit; quia terram fecerat stabilem, te autem
de terra fecit immortalem. Ergo meliorem te fecit, quam fuerat unde te
fecit. Non ergo ex artifice processit corruptio tui, qui tanta potestate
et tali bonitate te fecit, ut nihil posset a perfecto minus, nihil ab
optimo vellet deterius. Itaque optimus artifex plasma bonum fecit, cujus
aeterna incorruptio et bonitas immortalis nec vitium gignit, nec vitium
recipit.
|
|