CAPUT 11

Sed forte materia culpanda sit, quae talis erat de qua aliud fieri non poterat. Terra enim erat materia, et exivit vas testeum. Quid? Mirum hoc est. Hoc ergo tu dicens respicere debueras, quia, si vas testeum es, ergo de molli luto in testam solidatus es, et gleba tua, si naturam non habuit firmitatis, habuit tamen naturam confirmationis. Si non habuit ut hoc esset ex natura, habuit tamen ex natura ut hoc esse posset ex gratia. Ergo materia tua nihil tibi nocuit quae et hoc integrum conservat quod natura contulit, et quod gratia dedit, ipsa non minuit. Nam terra in aeternum stat. Quid est stat? Perseverat in eo quod facta est; servat naturam suam; conditionem suam non deserit; quod accepit, hoc retinet incorruptum. Terra facta est, et terra permanet, nunquam aliud est quam quod est. Et cum aliud est, non ex defectu corruptionis aliud est, sed ex provectu sublimationis. Quemadmodum et in te aliud effecta est, et aliud futura est, quam nata est; sed sublimatione, non corruptione. Et cum in quibusdam terrenis se de alio transferre videtur in aliud, nunquam tamen aliud est, quam est; quia terra est, et semper terra est, et id quod transit terra est et in quod transit terra est; et cum hoc in illud, vel in illud transit, non transit tamen quod terra est, quod in hoc et illo idem est. Ergo terra intra naturae suae gremium moveri habet, et operari habet de illo quod est, hoc quod est: extra terminos naturae suae transire non habet de eo quod est in id, quod non est: et idcirco, terra in aeternum stat in eo quod non est. Quare igitur, et tu non stetisti in eo, quod factus es super terram, sicut et terra stat in eo, quod facta est? Quare degenerasti, ut non saltem imiteris materiam tuam, quae in tantum servat quod est, ut et tu cum terra factus fueris, non possis aliud esse quam terra est? Usque ad illam defluis vitio tuo; ultra progredi non permitteris natura ejus. Ecce quantum custodit quod est, ut et te fluentem et instabilem cum exceperit, non sinat ultra transire in aliud quod ipsa non est. Unde ergo tibi fluere? Quaere diligenter, et cogita. Neque artifex tuus neque materia tua hoc tibi fecit; quia, et illa stando in aeternum, et in te servat, quod ipsa est, et ille te ad aeternitatem faciendo, et amplius dedit, quam ipsa est. Unde igitur tibi hoc nisi vitio tuo ex quo tibi nunc poena est, ut revertaris in illam, cui hoc ex gratia datum erat, ut stares semper supra illam? Igitur tu transis, et terra stat in testimonium contra te, ut mortalem arguens, et morientem excipiens, prius te convincat quam puniat. Propterea terra in aeternum stat. Generatio praeterit, et generatio advenit; terra autem in aeternum stat.