|
Haec secundum parvitatem vel exiguitatem sensus nostri diximus in
exordium libri Salomonis, qui Ecclesiastes dicitur, nequaquam
praesumentes nos dixisse, quod potissimum dicendum erat, cum hoc tantum
nobis magnum sit nihil dixisse, quod dicendum non erat. Caeterum
sciendum est hunc librum novum quoddam expositionis genus requirere;
quia cum totus ad commovendos affectus cordis humani intendat, saepius
in eo quasi colloquendo quam exponendo sermonem formare oportet. Unde
necesse est in iis etiam aliquando, quae plana et aperta videntur,
diutius verbis immorari, ut ipsa locutionis inculcatio validius tangat
et efficacius penetret cor audientis. Qui aliter hanc Scripturam
tractare voluerit, etiamsi commode intelligentiae audientium servit, vim
tamen proprietatemque non retinens, minus fortassis proficit ad
aedificationem.
|
|