CAPUT 2

His ad aperiendam dicendorum intelligentiam praemissis, nunc ad ipsam libri seriem accedamus. Materia Salomonis in hoc opere, sunt omnia vanitati subjecta, id est caduca et transitoria. Intentio est mundi contemptum persuadere. Modus tractandi est talis. Ostendit secundum triplicem vanitatem, omnia esse vanitati subjecta, id est caduca et transitoria, videlicet et quae propter homines facta sunt, et quae ab hominibus facta sunt, et quae in hominibus facta sunt. In his, quae propter homines facta sunt, vanitas est mutabilitatis. In his quae ab hominibus facta sunt, vanitas est curiositatis. In his, quae in hominibus facta sunt, vanitas mortalitatis et omnia vanitas. Et de his quidem latius postmodum disseremus, si prius quae dicenda sunt, tractaverimus, de ipso contemplationis genere. In quo mens speculantis sublevata, tam nova, et tam miranda de humani status conditione, vel videre potuit, vel enarrare. Videamus enim quid ait: