|
Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, etc. Ubi autem putatis mens erat
hujus hominis cum haec diceret? Homo erat, sed supra hominem erat. Quia
nisi hominem excederet, omnem hominem mendacem esse non videret.
Propterea de consideratione hujus consideratio prius nobis habenda est,
et distinguenda sunt genera speculationum spiritualium. Tres sunt animae
rationalis visiones, cogitatio, meditatio, contemplatio. Cogitatio est,
cum mens notione rerum transitorie tangitur cum ipsa res, sua imagine
animo subito praesentatur, vel per sensum ingrediens, vel a memoria
exsurgens. Meditatio est assidua et sagax retractatio cogitationis,
aliquid, vel involutum explicare nitens, vel scrutans penetrare
occultum. Contemplatio est perspicax, et liber animi contuitus in res
perspiciendas usquequaque diffusus. Inter meditationem et
contemplationem hoc interesse videtur. Quod meditatio semper est de
rebus ab intelligentia nostra occultis. Contemplatio vero de rebus, vel
secundum suam naturam, vel secundum capacitatem nostram manifestis. Et
quod meditatio semper circa unum aliquid rimandum occupatur;
contemplatio ad multa, vel etiam ad universa comprehendenda diffunditur.
Meditatio itaque est quaedam vis mentis curiosa; et sagax nitens obscura
investigare, et perplexa evolvere. Contemplatio est vivacitas illa
intelligentiae quae cuncta in palam habens, manifesta visione
comprehendit. Et ita quodammodo id quod meditatio quaerit, contemplatio
possidet. Contemplationis autem duo sunt genera: unum quod et prius est,
et incipientium: in creaturarum consideratione; alterum quod posterius,
et perfectorum est: in contemplatione Creatoris. In Proverbiis Salomon
quasi meditando incessit. In Ecclesiaste ad primum gradum
contemplationis ascendit. In Canticis canticorum ad supremum se
transtulit. In meditatione quasi quaedam lucta est ignorantiae cum
scientia, et lumen veritatis quodammodo in media caligine erroris
emicat, velut ignis in ligno viridi primo quidem difficile apprehendit,
sed cum flatu vehementiori excitatus fuerit, et acrius in subjectam
materiam exardescere coeperit, tunc magnos quosdam fumosae caliginis
globos exsurgere, et ipsam adhuc modicae scintillationis flammam rarius
interlucentem obvolvere videmus, donec tandem paulatim crescente
incendio vapore omni exhausto, et caligine disjecta, splendor serenus
appareat. Tunc victrix flamma, in omnem crepitantis rogi congeriem
discurrens, libere dominatur, subjectamque materiam circumvolitans, ac
molli attactu perstringens lambendo exurit ac penetrat; nec prius
quiescit, quam intima penetrando succedens totum quodammodo traxerit in
se, quod invenit praeter se. Postquam autem incendio id quod exurendum
est concrematum a sua quodammodo natura totum in ignis similitudinem
proprietatemque transierit, tunc omnis fragor decidit, et strepitus
sopitur, atque illa flammarum spicula e medio sublata tolluntur,
saevusque ille, et vorax ignis cunctis sibi subjectis, et amica quadam
similitudine concorporatis, in alta se pace silentioque componit; quia
jam non invenit nec diversum aliquid praeter se, nec adversum contra se.
Primum ergo visus est ignis cum flamma, et fumo, deinde ignis cum flamma
sive fumo, postremo ignis purus sine flamma, et fumo. Sic nimirum
carnale cor quasi lignum viride, et necdum ab humore carnalis
concupiscentiae exsiccatum, si quando aliquam divini timoris seu
dilectionis scintillam conceperit, primum quidem pravis desideriis
reluctantibus passionum et perturbationum fumus exoritur; deinde
roborata mente cum flamma amoris, et validius ardere et clarius
splendere coeperit, mox omnis perturbationum caligo evanescit: et jam
pura mente animus ad contemplationem veritatis se diffundit. Novissime
autem postquam assidua veritatis contemplatione cor penetratum fuerit,
et ad ipsum summae veritatis fontem medullitus toto animae affectu
intraverit, tunc in idipsum dulcedinis quasi totum ignitum, et in ignem
amoris conversum, ab omni strepitu et perturbatione pacatissimum
requiescit. Primum ergo, quia inter pericula tentationum consilium
quaeritur, quasi in meditatione fumus cum flamma est. Secundo quia mente
pura cor ad contemplationem veritatis diffunditur, quasi in principio
contemplationis flamma sine fumo est. Tertio, quia jam inventa veritate
et perfecta charitate, nihil ultra id quod unicum est, quaeritur; in
solo amoris igne, summa tranquillitate et felicitate suaviter
repulsatur. Tunc corde toto in ignem amoris converso, vere Deus omnia in
omnibus esse sentitur, cum tam intima dilectione suscipitur, ut praeter
illum etiam de semetipso cordi nihil relinquatur. Ut igitur tria haec
propriis vocabulis distinguamus. Prima est meditatio; secunda,
speculatio; tertia, contemplatio. In meditatione, mentem pia devotione
succensam perturbatio passionum carnalium importune exsurgens obnubilat.
In speculatione, novitas insolitae visionis in admirationem sublevat. In
contemplatione, mirae dulcedinis gustus totam in gaudium, et
jucunditatem commutat. Igitur in meditatione est sollicitudo; in
speculatione, admiratio; in contemplatione, dulcedo. Solet tamen etiam
speculatio ipsa spiritalis, magna animum jucunditate reficere, dum post
luctam tentationum, et caliginem erroris, subito insperata pace
componit, et insolita claritate perfundit. In hanc igitur iste supra
omnia caduca et transitoria, mente raptus, vidit universorum nihil esse
quod maneat, et quasi stupore novae hujus atque insolitae visionis
territus exclamavit: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Universitatem
enim intuebatur, et totam vanitati subjectam, ejusque vanitatem, omnium
vanitatum vanitatem, id est omnem vanitatem in se continentem, quasi
genus omnium generum (eo quod omnia in se rerum genera contineat)
appellavit. Omnia enim vanitas, et ex omnibus universitas, et universa
vanitas. Nunc autem, quia de ipso contemplationis genere quo ista mens
humana de homine, sive de humanis perspicere potuit, quantum ad praesens
videbatur, jam diximus. Ad propositum revertemur, et consequenter genera
vanitatum omnium quas ipsa contemplatione illuminatus, rebus caducis
inesse deprehendit, distinguemus; quia in eo quod ipsam operis totius
materiam primum dilucide explicare nitimur; textum quoque ejus
legentibus manifestius aperimus. De vanitate enim rerum temporalium tota
ejus narratio contexta est.
|
|