CAPUT 4

Tria igitur sunt genera vanitatum, quas liber iste specialiter prosequitur, in quibus omnem vanitatem complectitur: et omnia, quae sub sole fiunt, his subjacere testatur. Prima est vanitas mutabilitatis, quae omnibus rebus caducis inest per conditionem. Secunda est vanitas curiositatis sive cupiditatis, quae mentibus hominum inest per rerum transeuntium et vanarum inordinatam dilectionem. Tertia est vanitas mortalitatis quae corporibus humanis inest per poenalitatem. Prima ergo vanitas naturalis est, et apta sive congrua. Secunda vanitas culpabilis, quia perversa. Tertia vanitas, poenalis, et misera. Propterea vero naturalem vanitatem, id est mutabilitatem aptam dicimus, quod ex ordinata vicissitudine rerum transeuntium, major universitatis pulchritudo constat, majorique commodo ejus instabilitas dispensatur; quia in eo et fastidium rerum varietate mentibus humanis tollitur, et decor, ut dictum est, universitatis augetur. Corporea enim natura, cujus pulchritudo secundum species, et formas diversas perficitur, ex ipsa sua mutabilitate ampliori decore adornatur, dum per intervalla temporum, et alterationem tempore transeuntium ac tempore succedentium capit, quod simul capere non potuit; quia species ejus per successionem adveniunt, quae illi pariter inesse non potuerunt. Porro illa vanitas, quae mentibus pravis dominatur, caeteris tanto deformior existit, quantum a spirituali substantia mutabilitas non solum per gratiam sed etiam per naturam aliena fuit. Propterea sola haec in caeteris omnibus arguitur, et prae caeteris omnibus sola haec iniqua atque perversa demonstratur. Poenalis autem vanitas, quae est in corporibus humanis per mortalitatem, idcirco misera dicitur, quoniam homo nunc ex poena peccati hoc habet, ut conditioni rerum temporaliter transeuntium subjaceat, qui prius in creatione sui supra omnium visibilium conditionem stare acceperat. Conditio quippe rerum transeuntium est, ut omnia orta occidant, et aucta senescant. Natura autem hominis de corruptibilis quidem materia sumpta, sed per gratiam supra corruptionem elevata, et contra corruptionem confirmata: hoc in dono acceperat, ut ortum quidem cum caeteris haberet, occasum autem non haberet; et in nascituris, sed non morituris per incrementa aetatis susciperet augmentum, non pateretur defectum. Hanc dignitatem homo per peccatum praevaricationis perdidit, quando immortalitatis stola exutus, et ad suae originis conditionem relapsus, ex sententia Creatoris audivit: Terra es, et in terram ibis (Gen. III). Huic ergo vanitati (quae caeteris nata est subjacere) soli homini deputatur ad poenam; quia solus homo supra illam stare acceperat per gratiam. Cum igitur tres vanitates distinxerimus, prima quidem, id est vanitas mutabilitatis, causa est peccati; secunda, id est vanitas cupiditatis, peccatum; tertia vero, id est vanitas mortalitatis, poena peccati. Vanitas ergo cupiditatis in vanitate mutabilitatis arguitur. In vanitate mortalitatis punitur. Quia sicut dicit Psalmista: Homo cum in honore esset non intellexit; sed comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII). Nisi enim prius ipse per inordinatam concupiscentiam carnis ad ea quae sunt jumentorum se inclinasset, nequaquam per mortalitatem carnis jumentis similis factus fuisset. Nunc autem, quia per desiderium mentis mutabilibus inniti coepit, ipse quoque in eo quod fuerat, stabilis esse non potuit. Possumus adhuc alia divisione has vanitates distinguere, ut idipsum quo multiplicius exponitur tanto evidentius agnoscatur. Vanitas alia est in rebus conditis. Alia in operibus humanis, alia in corporibus, alia in mentibus. Prima est mutabilitatis; secunda curiositatis; tertia mortalitatis; quarta iniquitatis. Vanitas mutabilitatis duobus modis in rebus consideratur: sive quia inanes sunt; sive quia transitoriae sunt. In illo vanae sunt, quia ostendunt, quod non habent; in isto vanae sunt, quia non permanent in eo quod habent. Ibi vanae sunt, quia solam formam habent, essentiam non habent. Hic vanae sunt, quia etsi aliquam habent essentiam, tamen substantiam nullam habent. Illic vanae sunt, quia sine veritate speciem opponunt. Hic vanae sunt, quia statum praetendunt et transeunt. Sic sunt omnia caduca et transitoria, falsa et fallentia: qui vana diligunt, et in vanitate confidunt, et pro eo non solum vani, sed vanitas ipsa ex vanitate facti deficiunt.