CAPUT 5

Vanitas cupiditatis in tribus constat, in concupiscentia scilicet oculorum, in concupiscentia carnis et in superbia vitae. In omnibus enim istis vanitas est. Quia omnia, quae ad carnem pertinent, sive bona, sive mala videantur; nec vera mala, nec vera bona sunt; nec possunt semper esse, sive bona, sive mala sint, id quod sunt. Propterea tam vanum est in iis quae bona videntur spem ponere, quam ea quae mala putantur formidare. Quid enim facit concupiscentia oculorum? Videte quid facit, et invenietis quanta lateat vanitas palliata sub hoc velo. Fallaces rerum fucos, et lubricos captat aspectus. Oblita sui foras funditur, ac totam se curiositati dedens circuit omnia, lustrat universa, si qua forte nova, si qua insolita, si qua mira occurrant, quid sibi illa vel illa velint, quam habeant speciem singula, vel quam praetendant significationem. Ad omnes rerum motus semper altera, semper praeceps, temeraria, procax, instabilis, petulans, impatiens et lubrica; saepe vana spe exsultans, saepe inani timore trepidans, nullam interius radicem habens, sed semper suspecta ad exteriores rerum pendens motus. Ante periculum nutat, ante discrimen trepidat; omne quod evenire potest in utramque partem, sive bonum sive malum, sit metuens, et cupiens utrumque vane sola suspicione declinat. Uritur more impatientis, exspectans videre quod futurum est; ad instantia dissolvitur, ad consistentia hebetatur, et ad omnem rerum vicissitudinem, sive tristia sive laeta fuerint, inconstanti mentis fluctuatione variatur. Hoc autem quam vanum sit, considerate. Certe omnis creatura talis est homini, qualis ipse est illi, ut ab iis, quae foris sunt, nec bona mens laedi possit, nec mala juvari. Igitur haec omnia nec ad malum bono, nec ad bonum malo esse possunt, nisi quantum ipse animus vel ista aspernando proficit, vel deficit perverse amando, aut metuendo vane. Quanta ergo vanitas est, haec quasi alicujus sint momenti, sive ad dandam, sive ad tollendam salutem tanta sollicitudine ac curiositate prospicere, et ea in quibus vera salus constat interiora bona aut non attendere aut dissimulare? Quid de concupiscentia carnis dicam? Quam sit vana, cum ipsa carnis delectatio quantacunque fuerit, nec praeterita juvare possit, nec praesens permanere? Quid prodest carnem morituram deliciarum luxu, et voluptatum affluentia contra corruptionem tanto adnisu defendere, cum nemo sit qui possit eam a corruptione custodire? Nam superbia vitae, sive de divitiis, sive dignitatibus gloriari velit, quid vanius esse potest? Quis enim non vane glorietur amplius se caeteris oneratum esse? Hoc profecto divitiae, hoc dignitates suis possessoribus solum conferunt, ut quod in eis plus aliis accipere videntur, inde plus aliis onerati inveniantur; quos certe pro eisdem acquirendis vel conservandis plus semper vel labore atterunt vel cura affligunt. Sed in his omnibus vanitas magna est, et cura superflua. Vanitas mortalitatis, quae in duobus constat, in poena videlicet quae atterit, et in poena quae dissolvit. Poena quae atterit, primum nos facit per defectum vitae senescere. Poena quae dissolvit, postmodum compellit in putredinem ire, et in pulverem de quo sumpti fuimus per carnem, reverti per carnis corruptionem. Hinc ergo perpendat homo; in qua vanitate vivat omnis homo, qui nolens, carnis corruptionem patitur, quia volens mentis corruptionem operatur. Totus ergo vanitati subjectus est qui et carne per mortalitatem defluit, et mente per iniquitatem. Sed alterum suum est ex ipso, alterum suum contra ipsum, et totum in ipso. Haec tria genera vanitatum mox in principio libri sui auctor distinguit, quae postea per omnem operis sui seriem singillatim prosequendo copiosa disputat one extendit, ubique in tribus quartum illud genus vanitatis, quod mentibus pravis inesse diximus, arguens, et solum hoc culpae obnoxium, et poenae debitum ostendens. Vanitatem, quae rebus conditis per mutabilitatem inest, primum proponit. Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Deinde secundo loco vanitatem, quae est in operibus humanis, adjungit. Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole? Tertio loco illam vanitatem, quae corporibus humanis per mortalitatem inest, subdit dicens: Generatio praeterit, et generatio advenit. Et secundum has tres distinctiones, totam quoque sequentis operis seriem in tres partes dividit, singulis singulas tribuens portiones. In prima parte cujus initium est: Oritur sol, et occidit, disputat de vanitate mutabilitatis. In secunda parte, quae sic incipit: Ego Ecclesiastes fui rex Israel in Hierusalem. Persequitur latissime vanitatem humanae cupiditatis. In tertia parte (quae quasi clausula loco novissimo in disputatione collocatur, cujus initium est: Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuae) vanitatem mortalitatis commemorat, ut quasi hoc animus humanus in fine audiat, quod magis necesse est intenta consideratione percipere, et saepius ad memoriam revocare. Haec nos pro captu intelligentiae nostrae in Ecclesiasten, qui secundus est librorum Salomonis aperiendum ingredientibus ejus lectionem praeparavimus. Caeterum totam ejus latitudinem digne explanare supra vires nostras fatemur esse: magis in rebus hujusmodi alta profunditate tectis, doctorem audire quaerentes, quam doctoris vicem arripere. Magis enim bonum est, ut ait Plato, aliena verecunde discere, quam sua ingerere impudenter. Quod si qua super hoc convenienter valuerimus dicere, praeter spem sit, et existimationem. Si qua utiliter, non praeter intentionem. Primum quasi prooemium quoddam praemittit libro suo: in quo eam quam commemoravimus sequentis operis triplicem materiam distinguit, de qua postmodum latius ingreditur disputationem. Prooemium igitur est: Vanitas vanitatum, vanitas vanitatum, et omnia vanitas, usque: Oritur sol, et occidit. Abinde prima pars libri inchoatur, et caetera sicut diximus. Nunc ipsa litterae verba consideremus, si quid in eis ex iis, quae supra dicta sunt, comprehendere valeamus.