|
Vanitas vanitatum (dixit Ecclesiastes), vanitas vanitatum, et omnia
vanitas. Cum pondere pronuntiandum est quod de se quasi de alio
loquitur, dixit Ecclesiastes. Nam quia pro auctoritate suam personam
apposuit; convenienter se non quasi se, sed quasi alium dixit, ut quia
magnum aliquem se prout res postulabat dicere habuit, decentius ac
maturius hoc diceret de se in alio, quam in se. Sic Balaam de se
loquens, ait: Dixit auditor sermonum Dei, qui visiones Omnipotentis
intuitus est, qui cadit et apertos habet oculos (Num. XXIV). Et Joannes
in Evangelio suo. Ipse de se quasi de alio loquitur, dicens: Hic est
discipulus ille quem diligebat Jesus, qui testimonium perhibet de his,
et scimus quia verum est testimonium ejus (Joan. XXI). Et Paulus, de se
quasi de alio Corinthiis loquitur, dicens: Scio hominem in Christo sive
in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum ejusmodi usque
ad tertium coelum et raptum ejusmodi in paradisum, et audisse arcana
verba, quae non licet homini loqui (II Cor. XII). Sed hoc genus
locutionis quoties in Scriptura assumitur, vel humilitatis causa fit,
vel admirationis, ut scilicet cum magna dicere volumus, haec potius
quasi aliis ascribamus, ne vel superbum vel nimium videatur, si nobis ea
tribuamus. Nam, et magna propter humilitatem a nobis removere debemus,
et mirabilia propter admirationem quasi de longe ostendere. Minus enim
mira sunt quae magis ad cognitionem accedunt. Ut ergo omnium animi ad
futuram dictionem erigantur, et quasi miraculo quodam novitatis
evigilent, dicitur recte: Dixit Ecclesiastes. Ac si diceretur: Quod
tantus ac talis dixit, vanum esse non potuit, etiamsi de vanitate dixit.
Communis doctor, et omnium eruditor Ecclesiastes ipse dixit. Quid dixit?
Audite quid dixit et intendite. Non enim parva sunt, quae dicuntur:
Vanitas vanitatum, vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Si omnia
vanitas, ergo et ipse vanitas, qui hoc dixit. Et quomodo constabit non
esse vanum, quod vanitas dixit de vanitate? Quod si verum est, quia
vanum est quod dixit, audiendum non est, sed respuendum. Quid ergo
dicemus? Aut non omnia vanitas, ut dixit, et falsum dixit, aut omnia
vanitas, ut dixit, et ipse vanitas, vanum dixit. Sed profecto ut ipse
dixit: Omnia vanitas, et ipse, qui dixit, vanitas; et non solum vanitas,
sed etiam universa vanitas: et tamen, quod dixit, non est vanitas, sed
veritas; quia in eo, quod dixit, ipse non erat vanitas, quia contra
vanitatem dixit, quod de vanitate dixit; et constat, quod contrarius
vanitati esse non potuit in eo quod vanitas fuit. Aliquid ergo in ipso
fuit, quod vanitas non fuit, et id contra vanitatem non vane loqui
potuit. Sed quid erat hoc, aut ubi erat? Certe si corpus hoc fuisse
dixerimus, aut in corpore aliquid, quod sine vanitate locutum sit de
vanitate: ergo corpus quod corrumpitur vanitati subjectum, et ad
vanitatem natum aliquando sine vanitate esse potuit, quod totum in
vanitate vivit? Meminimus dictum Psalmistae: Universa vanitas omnis homo
vivens (Psal. XXXVIII). Quod enim moritur, ipsum est quod vivit: quod ut
vivat nascitur, et vivit ut moriatur. Quid autem est quod moritur, nisi
id quod vita privatur? Ipsum ergo moritur in homine quod a vita
exstinguitur. Et quid hoc est, nisi corpus et sensus corporeus? Ipsum
enim post animal non est, ex quo ipsum est animal, et cum sensibile esse
desinit, desinit esse sensus. Ergo quod moritur in homine, ipsum est
quod vivit in homine; quod ideo vanitati subjectum est, quia obnoxium
est mortalitati. Ergo sensus corporeus non potuit vanitatem arguere, in
quo nihil reperiri potest liberum ac purum a vanitate. Quid ergo
dicendum est illud fuisse? Nunquid anima? Nonne, et illam superius
vanitati subjectam esse ostendimus. In ea namque vanitatem posuimus
iniquitatis: quae caeteris rebus omnibus eo deformior existit; quod ex
ea tantum caeterae habent, vel quod noxiae sunt, vel quod omnino sunt.
Sine hac namque vanitate, nec vanitas mortalitatis esset, nec vanitas
mutabilitatis noxia esset. Quomodo ergo anima, quae tantae vanitati
subjecta est, vanitatem veraciter arguere potest? An aliquid in ea
superstes invenitur liberum a vanitate, et sine causa dictum est:
Universa vanitas omnis homo vivens? Universa quippe vanitas homo est,
quia corpore et mente vanitati subjectus est. Quis homo? Omnis homo
vivens. Non omnis homo vita, sed omnis homo vivens. Nam, et vita est
homo, et vivens est homo. Ubi vita, et ubi vivens. Vita in eo, quod
vivificat; vivens in eo, quod vivificatur. Vivit autem, et caro ex
anima, et anima ex carne: et utrumque vivit, sed caro ex anima totum
habet quod vivit? anima in carne non totum habet quod vivit. Nam vivit
etiam in Deo, et utinam vivat? Quod vivit in carne, vanum est. Quod
vivit in Deo non vanum est, sed verum est, quia ex veritate est. In ea
igitur parte, qua ex veritate vivit, veraciter vanitatem arguit, et
invenitur quomodo vanitas arguit vanitatem, non per vanitatem sed per
veritatem. Recte ergo Ecclesiastes, qui mente elevatus erat supra omnem
vanitatem et ad ipsam pervenerat veritatem, in eadem veritate sublimiter
vidit quod de arguenda vanitate veraciter dixit: Vanitas vanitatum,
vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Inculcatio verborum cum affectu
loquentis, et rei magnitudinem, et admirationis significat novitatem. Et
est cum exaggeratione prolata sententia. Nam sunt gradus quidam; et
quasi quaedam progressiones, et in melius, et in deterius eunti. Sic
enim Canticum canticorum dicitur, et saeculum saeculorum quemadmodum
nunc hic dictum est: Vanitas vanitatum, ut quadam parili distantia et
differentia consimili tantum super excellere intelligatur Canticum
canticorum a cantico quantum canticum a verbo, et deinceps verbum a
silentio. Et tantum saeculum saeculorum a saeculo, quantum saeculum
solum a momento, vel item momentum a nihilo. Similique progressione hic
per contrarium facta: Tanto vanitas vanitatum deterior esse a simplici
vanitate, quanto simplex vanitas ab essentia solida et permanente. Sic
per inculcationem legi potest sententia. Vanitas vanitatum, vanitas
vanitatum, et omnia vanitas, ut in omnibus omnimoda vanitas exprimatur,
et ex omnibus summa quaedam confici intelligatur, quae omnem contineat
vanitatem, ut quasi singula quaeque, per se vanitas sint et universitas
ex omnibus collecta, vanitas vanitatum. Sic in creatione rerum, cum
opera sua compleret Deus unumquodque opus per se bonum (Gen. I) dicitur,
et novissime universitas perfectis omnibus valde bona nominatur. Nam si
id quod in parte bonum est in toto melius invenitur, id quoque quod in
parte malum est in toto deterius esse necesse est. Ergo vanitas est
vanitatum, et vanitas omnium vanitatum universa vanitas, et vanitatis
universitas omnia vanitas. Vel vanitas illa mentium humanarum hic per
comparationem aliarum vanitatum arguitur: quae velut ex aliis
vanitatibus orta, et cunctas vanitates, vanitatis comparatione
supergressa, merito vanitas vanitatum appellatur. Potest etiam non
incongrue trina haec vanitatis repetitio ad tria vanitatum genera supra
memorata referri, ut quasi una vanitatum sit opus hominis, alia natura
mortalis, tertia mundus hic totus cum sua universitate mutabilis.
Consideravit enim iste opera mortalium, et vidit singula quaeque, quod
cum labore et dolore ad effectum veniunt. Facta brevi tempore
subsistunt; transeuntia autem fructum post se non relinquunt. Vidit
quanta affectione ac miseria quotidie sine cessatione vita humana
atteritur, etiam in iis quae pro sui consolatione operatur, et
quemadmodum semper fere plus detrimenti patitur in quaerendo remedio,
quam recipiat consolationis in percipiendo fomento. Et in his omnibus,
quam vane conturbetur omnis homo vivens, admirans, et stupens ait:
Vanitas vanitatum. Deinde conditionem ipsam mortalium attendens, et in
ea majorem ac miserabiliorem vanitatem inveniens, vidit quod si magna
vanitas existimatur dum praeterit id quod homo facit: illa prorsus
dolenda et miseranda sit vanitas, dum stare non potest id quod homo est.
In hanc ergo, rursus ingeminans exclamavit et dixit: Vanitas vanitatum.
Postremo omnium mutabilium rerum, et ad occasum properantium
inconstantinam et fluctuationem intuens, quasi in summa concludens
adjunxit, et ait: Omnia vanitas.
|
|