|
Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole?
Quid habet amplius, subauditur, quam id quod de omnibus dictum est:
Vanitas vanitatum, vanitas vanitatum, et omnia vanitas? ac si diceret:
Si omnia vanitati subjecta sunt, opera hominum a vanitate aliena esse
quomodo possunt? Si secundum aliquid vanum est quod Deus creavit,
quomodo non multo magis vanum est, quod homo facit? Si temporale est
quod fecit Aeternus, quod temporalis facit, quid est? Ergo quid habet
amplius homo de universo labore suo, quo laborat sub sole? Laborat sub
sole, scilicet vel agens, vel patiens. Duo haec distinguite, agens et
patiens laborat sub sole; uterque laborat, et agens laborat, et patiens
laborat. Sed hoc interest, quod alter quasi invitus laborat, alter
voluntarius. Agens enim laborat, et facit ipse unde laborat. Patiens
autem laborat, et non facit ipse, sed sustinet, unde laborat. Haec duo
genera hominum in hoc mundo vivunt, scilicet laborantium et agentium,
laborantium et patientium. Qui sunt laborantes, et agentes? Audi
Psalmistam: Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens. Verumtamen in
imagine pertransit homo; sed et frustra conturbatur. Thesaurizat, et
ignorat cui congregabit ea (Psal. XXXVIII). Qui sunt laborantes, et
patientes? Paulum apostolum audi: Vanitati, inquit, subjecta est
creatura non volens; sed propter eum qui subjecit eam in spe (Rom.
VIII). Ergo utrique laborant, et ii videlicet quibus haec vita dulcis
est, et ii quibus amara est haec vita. Illi laborant ejus
delectationibus perfrui; isti laborant ab ejus miseria liberari. Illi
laborant metuentes, ne cito hinc exeant; isti laborant timentes ne diu
hic permaneant. Labor illorum pro vana sollicitudine arguitur. Labor
istorum pro patientia coronatur. Illis dicitur: Sufficit diei malitia
sua (Matth. VI). Et illud: Nolite solliciti esse, dicentes: Quid
manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? (Ibid.) Istis
dicitur: Patientes estote confirmantes corda vestra (Jac. V). Et illud:
Si compatimur, conregnabimus. Si commorimur, credimus quia et simul
vivemus cum illo (II Tim. II). Illis dicitur: Filii hominum usquequo
gravi corde, ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis, mendacium?
(Psal. IV.) Istis dicitur: Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant
in viis ejus. Labores manuum tuarum, quia manducabis, beatus es, et bene
tibi erit (Psal. CXXVII). Ergo labor illorum poenam habet in opere, et
poenam in retributione. Labor autem istorum poenam, quidem habet in
opere, sed praemium in retributione. In illorum labore vera miseria est.
In fructu laboris, falsa et vana consolatio. In labore istorum,
temporalis et transitoria afflictio. In fructu laboris, aeterna
beatitudo. Propterea labor illorum fructu inanis est, miseria verus.
Labor istorum poena transitorius, fructu aeternus. Illic vero malo, quod
boni inesse videtur, vanum est; horum malum quod apparet quasi vanum
est, quia transitorium est; bonum vero quod non apparet, perpetuum. Non
ergo mirum videatur quod malos in hac vita laborantes, et agentes; bonos
vero laborantes tantum, et patientes dicimus, quia si propius veritatem
intuemur, semper malos agendo laborare, et bonos semper patiendo
inveniemus. Nam, sicut malos tunc etiam cum quieti videntur
incontinentia exagitat, ita bonos in laboribus quoque constitutos
tranquillos patientia servat. Unde miro quodam modo boni quique, et
justi cum semetipsos propter Deum spontanea afflictione macerant, tunc
etiam patiendo laborant; quia se contra se statuentes, quod foris per
districtionem saevientes irrogant, intus quieti ac sine perturbatione
permanentes in patientia portant. Sed perversi quique et vitae carnalis
amatores, etiam tunc cum mala foris per alienam violentiam illata
sustinent; quia semetipsos intus furoris, et impatientiae stimulis
perturbant, ipsi potius faciunt unde laborant. Ergo boni in hac vita
laborant, mali vero etiam pro hac vita laborant; quia temporales labores
quibus pravi et perversi quique se subdunt pro adipiscenda temporali
dulcedine, boni patienter tolerant pro aeterna consolatione. Quia vero
vita haec mortalis in qua et pro quo laboratur, per spatia vivendi
quotidie ad vitae finem tendit, recte omnis labor hominis in numero
vanitatum computatur, cum dicitur: Quid habet amplius homo de universo
labore suo quo laborat sub sole? (Subauditur praeter vanitatem.)
|
|