|
Notandum tamen est, quod non ait: Quid amplius est labor hominis? Sed:
Quid habet, inquit, amplius homo de universo labore suo quo laborat sub
sole? Unde constat quod hic non tam de labore hominis, quam de fructu et
emolumento agitur humani laboris; quia non quid sit aut qualis labor
hominis quaeritur, sed quem homo fructum de labore suo omni, quo laborat
sub sole consequatur. Et hic fructus omnis non aliud quam vanitas esse
perhibetur, cum dicitur: Quid habet amplius? Ac si diceretur: Nihil
amplius habet quam vanitatem homo de labore suo. Ergo vanitas totus est
fructus laboris hominis, et in vanum laborat omnis homo, nihil
accepturus praeter vanitatem de universo labore suo. Ergo vanus fuit, et
labor sanctorum qui Deo fideliter servierunt, et pro ejus amore tot
supplicia ac tormentorum genera passi sunt? Quis hoc dicere praesumat?
Nam quomodo vanus fuit illorum labor, qui in modico quidem vexati, per
dolores transitorios ad gaudia mansura pervenerunt, et per mortem
temporalem, vitam adepti sunt sempiternam? Aut nunquid vanus dicendus
est labor ille propterea, quia transiit quod passi sunt: et secundum
aliquid tamen non vanus, quia permanet quod acceperunt. Vanum etenim
esse, et ipsum justorum laborem, quantum scilicet ad poenam
transitoriam, et hanc quasi imaginariam speciem miseriae spectat,
Psalmista innuere videtur, cum dicit: Qui fingis laborem in praecepto
(Psal. XCIII). Quasi enim electis suis Deus laborem fingit, cum eis
exterius velut iratus per judicium temporalem poenam irrogat, quibus
intus per providentiam misericordiae suae, aeternae beatitudinis praemia
servat. Quia igitur Psalmista laborem justorum et hunc imaginarium
dolorem, quia speciem miseriae habet, veram miseriam non habet; fictum
nominat; ipsum profecto eumdem, secundum aliquid etiam vanum non
inconvenienter dici posse demonstrat. Ecce ergo pertransit labor operis.
Pertransit quod vanum fuit; quod transitorium fuit, pertransiit:
pertransiit labor, pertransiit dolor. Nunquid pertransiit fructus operis
aut merces laboris? Propterea licet: ecce secundum aliquem dicendi modum
labor ipse et dolor temporalis vanus non inconvenienter dicitur. Nunquid
tamen merces laboris ipsius vanitas unquam recte dicetur? Absit! Quomodo
ergo stabit quod dictum est? Quid habet amplius homo de universo labore
suo? De praemio enim laboris et non de ipso labore; de utilitate, non de
opere, hoc dictum est: Quid habet amplius homo de universo labore suo?
Ecce amplius habet homo et multo amplius habet, et tu dicis: Quid
amplius habet? Propterea adjunxit et ait: Quo laborat sub sole. Ecce
habemus solutam quaestionis hujus difficultatem. Nam hic aperte ostendit
quos labores arguat vanitatis. Qui fiunt, inquit, sub sole. Quid est,
fiunt sub sole? Fortassis simpliciter accipiendum est quod ait, sub
sole; quia homines in hac mundi parte inferiori degentes, desuper solis
lumen accipiunt, et ad agenda opera usibus humanis necessaria
illuminantur ut videant. Propterea namque vitae humanae tempora per
divinam providentiam alternis vicibus sic distributa sunt, ut aegra
corpora actionum suarum nimia protensione fessa, ipsa alternantium
temporum vicissitudo repararet. Ideo nox et dies incessanter mutua sibi
parilitate succedunt, ut per diem ab ortu ad occasum sol cursu suo
desuper pertransiens, lumen suum usquequaque in subjecta diffundat, et
humanos oculos sua praesentia illustrans, caeterorumque animantium
terrae ad exercitationem agendi excitet, et simul operandi praebeat
facultatem. Nocte vero se humanis aspectibus subducens, et quasi
quibusdam pannis infantiae, velamine tenebrarum oppanso, lumina
mortalium contegens, fessos artus ad quietem foveat et soporem, ut
iterum reparatos labori atque exercitationi diurnae, alacriores
restituat. Hanc admirabilem divinae dispensationis ordinem Psalmista
intuens cum ejus opera commendaret, hoc inter caetera quasi excellens
aliquod et non parva laude dignum commemorat, dicens: Fecit lunam in
tempora; sol cognovit occasum suum. Posuit tenebras, et facta est nox:
in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae. Catuli leonum rugientes ut
rapiant, et quaerant a Deo escam sibi. Ortus est sol et congregati sunt,
et in cubilibus suis collocabuntur. Exibit homo od opus suum, et ad
operationem suam usque ad vesperam (Psal. CIII). Hinc etiam est illud
quod Deus Noe egredienti de arca post diluvium quasi pro magno aliquo
signo pietatis suae, ac munere largitionis repromittit, dicens: Cunctis
diebus sementis, et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, nox et
dies non requiescent (Gen. VIII). Pulchre igitur homines in hac mundi
arca deorsum per varios discursus occupationum vitae mortalis distentos
sub sole laborantes dixit, ut hoc etiam ad vanitatem operis humani
pertineat, quod hominem ad operandum pertransiens et tenebris finiendum
desuper lumen illustrat. Consideravit quippe quam abjecta et misera sit
mortalium conditio, qui in terrae superficie quasi vermes, quidam vana
curiositate reptantes, subito lumine desuper infuso quasi ad illusionem
excitantur captare, quod vane appetunt, et eodem post modicum subtracto
subita rursum caecitate obvolvuntur, et nequaquam ultra in effectum
prodire possunt. Ideo et ipsum lumen quo illuminantur, eminus ac procul
desuper et homini in accessum ostenditur, ut ipsum nequaquam in hominis
consistere potestate probetur; quatenus ex eo tantum homo accipiat,
quantum permiserit largientis et cuncta ordinantis Dei gratias, non
quantum appetit cupiditati serviens hominis voluntas perversa. Magna
ergo vanitas laborare sub sole, et parva fiducia laborare sub sole:
cujus lumen quamvis jucundum aspectu et visu sit delectabile, non semper
tamen humanis aspectibus adesse potest nec prodesse. Quod si altius
adhuc considerationem promovere et subtilius rem inspicere libeat,
possumus nomine solis tempus significatum accipere, ut quod dixit, sub
sole, idem sit ac si dixisset, sub tempore. Nam quia per solem praecipue
et temporum cursus distinguitur, et temporalium natura variatur: congrue
per solem tempus ipsum exprimitur, cum dicitur sub sole idem est enim ac
si dixisset, sub tempore. Sed nunquid etiam in hoc nobis aliquid in
nuere voluit, quod non ait in tempore vel cum tempore, sed sub tempore:
et discretio nobis habenda est, ut intelligamus alia esse, quae quasi
cum tempore facta sunt; alia vero illa quae vel in tempore facta, vel
sub tempore fiunt? Discernamus ergo, si possumus, si forte causam
invenire valeamus, quare potius sub tempore quam vel cum tempore, vel in
tempore, facta dixit vana esse opera hominum. Omnia quae facta sunt, vel
cum tempore facta sunt, vel in tempore. Cum tempore enim facta sunt,
quorum ortum tempus non praecessit: qualis est angelica natura, et illa
informis materia rerum visibilium, quam in principio creavit Deus. In
tempore facta sunt, quorum ortum tempus praecessit, sicut illa sex
dierum opera in quibus Deus perfecit atque complevit hujus sensibilis
mundi fabricam; sed et illa quae postmodum formaliter, sive
essentialiter facta sunt, omnia in tempore facta sunt. Rursus eorum quae
fiunt in tempore, alia fiunt in tempore et sub tempore, alia fiunt in
tempore tantum, non sub tempore. In tempore fiunt et non sub tempore,
quae tempore quidem incipiunt, sed tempore non finiuntur. In tempore et
sub tempore fiunt, quae simul et in tempore incipiunt, et in tempore
finiuntur. Item eorum quae sub tempore fiunt, alia fiunt pro tempore,
alia fiunt pro aeternitate. Quae ergo pro tempore fiunt, et actu, et
fructu vana sunt. Quae vero pro aeternitate fiunt, actu quidem vana
sunt; sed fructu vana non sunt, quia, etsi transeunt in opere, permanent
tamen in retributione. Bonum enim opus non hoc solum est quod foris
transitorium apparet; quia et actione visibili constat, et invisibili
devotione. Nam, sicut homo ex vivente constat et vita et vivens quidem
moritur, sed vita non moritur; ita nimirum bonum et actionem in se
visibilem habet, et invisibilem devotionem. Visibilis actio quasi corpus
est; interior devotio, quasi spiritus est. Actio per devotionem vivit,
sicut corpus per animam. Devotio autem actionem vivificat, sicut anima
corpus. Omnis enim actio quae sine devotione est, mortua est. Visibilis
igitur actio, ipsa quasi vivit, et invisibilis devotio, ipsa vita est.
Quod autem vivit hoc moritur; sed quod vita est ipsum non moritur. Quia
actio transitoria sicut ex tempore initium habet, ita enim finitur in
tempore. Quod ergo moritur quod finitur, quod transit, quod mutabilitati
deditum est, ipsum obnoxium est vanitati. Quod autem vita est, quod
permanet, quod finem aut corruptionem non recipit, ipsum vanitatem non
admittit. Dicatur ergo: Quid habet amplius homo de universo labore suo
quo laborat sub sole? (subauditur praeter vanitatem.) Nihil amplius,
quia vana sunt omnia quae sub sole fiunt. Et quid de vanis haberet nisi
vanitatem. Quod ergo? Bona opera quae sub sole fiunt, nihil amplius
conferre poterunt suis operariis nisi vanitatem? Et quomodo superius
quaestionem hanc solutam diximus per id quod ait, sub sole? Ecce nobis
iterum eadem oboritur non minus quam supra difficilis, quia et bona
opera sub sole, id est sub tempore fieri secundum id quod supra
expositum est, negare non possumus; et tamen ex eis nihil praeter
vanitatem consequi, dicere non audemus. Et ecce manifeste liber dicit:
Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole? Sed
si diligentius verba ipsa considerare volumus, manifeste ostenditur quae
sint illa opera quae vana esse arguuntur. Non enim dixit: Quid habet
amplius homo de universo labore suo qui fit, vel qui factus est sub
sole? Sed ait potius, quem ipse homo laborat sub sole. Non ergo tam
laborem quam laborantem arguit esse sub sole. Ut quia ipse homo sub sole
positus laborat: idcirco vanum sit quod laborat. Sed quis est qui sub
sole laborat? Qui rerum temporalium et transitoriarum amore pressus, pro
eisdem adipiscendis, si non habet, vel conservandis, si habet, laborat.
Iste sub sole positus laborat, et iste in vanum laborat. Qui autem pro
spe et desiderio aeternorum bona opera exercet, iste sub sole non
laborat, etiamsi sub sole est labor in quo laborat; quia licet temporale
sit opus quod peragit, ipse tamen omnia temporalia et caduca, mente ac
devotione transcendit. Iste ergo in vanum non laborat, etiamsi vanum est
in quo laborat; quia vanum non est pro quo laborat. Et dum transierit
quod vanum est in quo laborat, paratum habet quod vanitas non est pro
quo laborat. Non ergo iste ejusmodi ad hanc sententiam pertinet, qua
dictum est: Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat
sub sole? Quia non laborat sub sole, sed supra solem, qui laboris sui
mercedem non constituit in rebus volubilibus et tempore transeuntibus.
|
|