CAPUT 9

Generatio praeterit, et generatio advenit. Ecce vanitas. Generatio praeterit et generatio advenit. Hanc humana natura in prima radice sui generis vitiata concepit, et in omnem propaginem posteritatis cum hac eadem seminata pullulavit. Primus enim generis humani parens ut audivit: Terra es et in terram ibis; exinde mortalis factus; quia a statu incorruptionis cecidit, quasi a vita ad mortem per mortalitatem transire coepit. Hanc ergo viam omnes homines post ipsum pertranseunt, qui ab ipso per carnis nativitatem descendunt. Haec est illa vanitas, de qua Psalmista locutus est, dicens: Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens. Verumtamen in imagine pertransit homo (Psal. XXXVIII). Hanc ergo vanitatem quasi caeteris majorem et humanis animis propter diram mortis necessitatem magis horribilem novissimo loco adjunxit, ut hoc ad extremum homo audiat, in quo evidentius miseriam conditionis suae agnoscat. Prima enim vanitas nec in nomine est; nec refertur ad hominem. Secunda vanitas in homine quidem non est; sed tamen refertur ad hominem. Tertia vanitas et in homine est, et refertur ad hominem. Proinde quasi per gradus quosdam semper ad altiora progrediens, primum posuit illam vanitatem quae nec poena hominis est, nec culpa. Deinde illam vanitatem adjunxit, quae poena hominis non est, sed culpa. Postremo illam quae culpa non est, sed poena: licet tamen nec talis culpa sine poena unquam esse possit, nec talis poena in iis duntaxat quibus sacramentum salutis non subvenit, a culpa prorsus libera sit. Sed illam culpam hominis dixi, non poenam, et hanc poenam, non culpam; quia in illa meritum hominis cernitur, et in ista judicium invenitur. Hanc ergo poenam quasi caeteris graviorem et immaniorem novissime apposuit: quae licet culpa nequior non sit, molestior tamen carni est et ad excitandas carnales mentes efficacior. Dicat ergo: Generatio praeterit, et generatio advenit. Ac si diceret: Si negligendum putatis quod vanum est omne quod agitis, nunquid vel hoc negligendum est quod ipsi vanitas estis? Generatio praeterit, et generatio advenit. Si morientes discedunt et morituri succedunt, quod gaudium est? Videtur quidem dolor viventium in nascentibus consolationem accipere; sed unde finiri putatur ut non sit, inde accipit ut semper sit. Quod enim morientes discedunt dolor est. Quae consolatio sequitur quod morituri adveniunt? Consolatio quae luctu terminatur. Et quid in utroque vanius esse potest? Generatio praeterit, et generatio advenit. Si paucos vel non universos saltem lamentabilis casus involveret, tolerabile videretur, nunc autem saeva lues omnes secum ad interitum trahit. Generatio praeterit, et generatio advenit. Si praeterit, quo vadit? Si advenit, unde venit? Heu dira sors! Quomodo securus esse potes, o homo, tantis tenebris involutus? Ecce scis quod vivendo tendis ad mortem. Sed nunquid scire potes qualis aut ubi futurus sis post mortem? Considera ergo in quanta vanitate vivis, quis quotidie cernis praeterire quod es; nec tamen scire ulla ratione potes quale sit quod futurus es. Generatio praeterit, et generatio advenit.