HOMILIA X.

De reliquis vanitatibus usque in eum locum:

“Stultus in tenebris ambulat.”


CAPUT 1

Cumque me convertissem ad universa opera, quae fecerant manus meae, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole. Audivimus supra, iste quanto studio divitiis congregandis augendisque rebus insudaverit; ac deinde lasciviae, et voluptati experiendae, in iis quas paraverat, rerum affluentiis, quemadmodum animam suam effuderit, ipso testante cognovimus: nunc vero quid post haec omnia subjungat, audiamus. Cum, inquit, me convertissem ad universa opera, quae fecerant manus meae, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem, et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole. Hoc itaque in principio quaestionem nobis ingerit, quomodo nunc primum iste conversum se dicat ad videndum opera sua cum nihil aliud hactenus fecisse videatur, quam his rebus intentionem adhibuisse, et studium? Quando magnificavit opera sua, aedificavit domos, plantavit vineas, et hortos fecit, et pomaria, atque piscinas exstruxit, servos et ancillas habuit, armenta et greges, argentum et aurum, substantias regum et provinciarum, et delicias filiorum hominum. Quando denique non solum opere, sed et mente quoque rerum se suarum amori, et voluptati tantum immerserat, ut hanc partem suam existimaret; neque ob aliud quodam modo se factum crederet, quam ut oblectaret se in his omnibus, quae paraverat: nunquid non videbat quod faciebat? Sed vidit speciem, non praevidit corruptionem. Vidit quid esse videbantur, quae stabant, sed non attendit quid facta fuissent, quae perierant. Amor enim praesentium, dum in se totam animi intentionem converteret, et in eorum, quae videbantur fallaci specie per carnis aspectum ingressus cordis quoque oculos occuparet, simul et praeteritorum memoriam abstulit, et futurorum providentiam abscondit. Unde factum est, ut dum ad ea quae videbantur sola respiceret, in ipsis quoque veritatem agnoscere non valeret, simulque in suis operibus, et conversus, quae concupisceretur videret speciem; et aversus, quae caveretur non agnosceret vanitatem. Fit autem nonnunquam ut temporalia bona tunc citius vana esse deprehendantur, cum magis abundare coeperint, quae saepe cum non habentur prodesse potuisse existimantur, si adfuerint. Cum vero habita, mentis inopiam, nec in sua affluentia expellere valeant; tunc primum experienti, quam exiguum pro laborantibus fructum conferunt manifestant. Unde convenienter iste post tantam rerum omnium affluentiam, usumque voluptatum; conversum se dicit, ut intelligeret vanitatem suam. Quia cum experiri coepit, quod felicem facere non poterant habita, tunc agnovit quod multo magis miserum fecerant casso labore quaesita. Cum, inquit, me convertissem ad universa opera, quae fecerant manus meae; videlicet respiciens qualis fructus tantos labores sequi potuisset; tunc, ait, inveni non aequa lance recompensari mihi fructum laborum meorum, ideoque frustra me laborasse judicavi respiciens labores in quibus frustra sudaveram. In omnibus enim vanitas et afflictio animi. Prius afflictio, postea vanitas, sed et post vanitatem afflictio; et ante vanitatem afflictio; et in vanitate afflictio; et totum vanitas, et totum afflictio. Vana quippe sunt universa, quae suis dilectoribus, et cum sunt, non exhibent, quod promittunt; et cum teneri existimantur pertranseunt. Sed poterat fortassis tolerabile videri, si sola vanitas esset, et afflictio non esset. Nunc autem, et ante vanitatem afflictio, et in vanitate afflictio, et post vanitatem afflictio, quoniam nec sine labore acquiri, nec sine sollicitudine conservari, nec sine dolore amitti possunt, quae cum amore possidebantur. Ideoque et totum vanitas, et totum afflictio; quia, et in afflictione vanitas, et in vanitate afflictio. Et propter hoc recte conversus ait: Vidi in omnibus vanitatem, et afflictionem animi: et nihil permanere sub sole. Eruditus namque in propriis, etiam aliena judicare coepit; et quod in parte cognoverat, veraciter de toto pronuntiabat, dicens: Nihil permanere sub sole. Hinc vero colligi potest, quantum in rebus aliis, sive ad bonum sive ad malum conducat homini nosse qualis homo ipse fuerit sibi. Nam secundum aliquid omnia hoc tibi esse incipiunt, quod tu ipse fueris tibi. Si teipsum non vides, nihil bene vides. Si in tui judicio non falleris, facile dirigeris in alieno. Sicut hic quoque conversus, et directus cum de suis operibus subjunxisset: Vidit in omnibus vanitatem et afflictionem animi; statim quasi in propriis eruditus, aliena dijudicare incipit, et de judicio suorum operum sententiam format universorum, dicens: Et nihil permanere sub sole.