CAPUT 2

Sed quia ad perfectum non sufficit mala reprobare, nisi etiam bona eligere, quis noverit; subjunxit, et ait:

Transivi ad contemplandam sapientiam.

Hebraeus transiens interpretatur. Hebraeus ergo factus est iste ad contemplandam sapientiam. Et erat quidem ipse etiam prius Hebraeus secundum carnem, sed hebraeus non fuit secundum veritatem, donec transire coepit ad contemplandam sapientiam. Quemadmodum Judaeus secundum carnem dicitur, et Judaeus secundum veritatem, ita alius Hebraeus est secundum carnem, et alius Hebraeus secundum veritatem. Qui autem in manifesto secundum carnem Judaeus est et qui in manifesto secundum carnem Hebraeus est, non vere Judaeus est, et non vero Hebraeus. Sed qui in occulto secundum spiritum Judaeus est, et secundum spiritum Hebraeus est, vere Judaeus est et vere Hebraeus. Nam multi transeunt secundum carnem, et non transeunt secundum veritatem; quia non transeunt ut perveniant ad veritatem. Facilius maria transeant, et longinquas peragant regiones, quam pertingant ad veritatem, et ipsa prope est. Prope est, inquit Scriptura, verbum in ore tuo (Rom. X); et veritas verbi in corde, et ipsum verbum est veritas, quia veritas verbum est. Et cum tam prope sit ipsa veritas, nihil tamen longius ab iis qui stultitiam amant. Quid autem stultius quam semper ima respicere, et vultus habere pronos in terram? Hoc enim bestiis datum est, quibus ultra nihil appetere est concessum. Sapientia autem habitat in supernis; ad quam erigi nolunt, qui bestiis comparati sunt et terram intuentur. Haec est ipsa stultitia, de qua transivit iste ad contemplandam sapientiam, cum falsa bona, quae in terra amaverat, despexit, et ad vera bona, quae sursum sunt, contemplanda et amanda se erexit; quia in his quae deorsum sunt sub sole omnibus vanitatem aspexit. Propterea cum vidisset in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole, transivit ad contemplandam sapientiam supra solem. O quam difficilis transitus et quam multorum dierum via infirmos gressus habentibus! Et nescio an tota vita hominis sufficere possit ad conficiendum hoc iter. Quis enim in hac mortali vita degens, sapientiam plene apprehendere poterit? Sapientia enim de occultis trahitur et in occultis invenitur; et semper secretum amat sapientia, nec se contemplandam praebet, nisi iis, qui ingrediuntur ad eam. Sed hoc valde grave est infirmis animis, ut dilecta relinquant, et deserant amata; et ad ea transeant appetenda, quae non norunt, nisi doloribus suis erudiantur; et amara esse incipiant, quae ante dulcia fuerunt; et ita quodammodo multi retrahantur, et compellantur intrare, et transire ad contemplandam sapientiam. Nam cum gustare coeperint et intelligere suavitatem et jucunditatem sapientiae: tunc jam compelli opus non habent, sed sequuntur volentes; et libenter universa despiciunt, et relinquunt omnia, ut transeant ad contemplandam sapientiam; et tunc cito perveniunt, quia currunt velociter et ardenter requirunt, et incipit prope esse illis sapientia, quia ipsi appropinquant ei, et non elongant ab ea in concupiscentias alienas. Sic cum esset Moyses in deserto pastor animalium, et Aethiopissam haberet uxorem, non noverat adhuc nisi ignem consumentem; propterea mirabatur, quod rubus ardebat, et non comburebatur (Exod. III). Quandiu enim animus desideria sua in infimis voluptatibus pascit, et carnali concupiscentia vinctus nondum ad amplexus sapientiae pervenit in igne consumente est et devorante usque ad perditionem. Flamma enim libidinis et amor carnis eos quos accendit, consumit. Amor vero sapientiae lumen habet; sed consumptionem non habet, et si accendit frigidos, ardentes tamen non comburit. Propterea Moyses mirabatur quomodo ardebat rubus, et non comburebatur. Nam et ipse ardebat, quia uxorem Aethiopissam habebat; neque hoc ei miraculum fuit, sed ardere et non comburi: quod expertum non fuit, hoc ei miraculum fuit. Et ipsum miraculum trahebat eum, et hortabatur ut transiret et videret visionem maximam, quomodo rubus ardebat, et non comburebatur; et currere coepit in concupiscentiam suaviorem; et oblivisci desideria antiqua ubi ardebat et comburebatur, atque Aethiopissae uxoris amorem fastidire; quia nigra erat et formosa non erat; neque similis ad illam Sunamitem, quae senes calefacit et juvenes non urit. Hujus non enim Sunamitis, id est sapientiae, amorem significabat ignis ille quo rubus ardebat et non comburebatur, et ideo Moyses, postquam transivit ad videndam visionem, ac sentire coepit quam suaviter arderet flamma ejus, non amplius teneri potuit Aethiopissae uxoris amore, sed accenso corde meliori igne, usque ad colloquium altissimi pervenit, et missus est in populi salvationem. In igne enim ei Deus loquebatur, et de igne audiebatur, et per ignem intelligebatur. Et erat intus flamma, quae cor succenderat, qua sicut rubus ardebat, et non comburebatur. Mens ipsa in igne Deum conceperat: et per ignem Deum cognoscebat. Nisi enim arsisset, non vidisset nec cognovisset; quia ignis ipse dilectio est, et dilectio ipsa cognitio. Cognovit ergo et dilexit, vidit et arsit, gustavit et amavit, et vicit ignis ignem, dilectio superavit delectationem. Contempta est Aethiopissa deformis et nigra; quam sua flamma fuscaverat, et amor ipse suus, non amabilem faciebat. Contempta est in comparatione pulchrioris; neque ultra servire pro illa voluit, qui se cum illa servum semper futurum agnovit. Vita enim carnalis, et concupiscentia carnis ex Patre Deo non est, sed ex patre diabolo, et ipsa amatores suos, patris sui servituti addicit, et subjicit dominationi. Et servit Moyses, et pascit pecora; et amorem foedae conjugis turpi famulatu mercatur, nec potest liber esse, donec Deus in igne adveniat, et appareat in dilectione. Tunc enim facile contemnit, quod male amaverat; cum gustare coeperit, quod dulcius concupiscat. Et jam pro Aethiopissa Moyses servire non dignatur; quam et si postea sequentem non abjicit, non suscipit tamen ad dilectionem. Curam enim carnis, amator sapientiae effectus sic admittere debuerat, ut proterve lascivienti se per affectum non subjiceret; sed tamen infirmanti et obsequenti condescenderet per compassionem. Aliud est enim amare ad gaudium, aliud sustinere ad usum. Aliud in societatem dilectionis suscipere atque aliud in parte compassionis sustinere. Vita carnis in necessitate portanda est, sapientia in dilectione socianda. Illa propter se appetenda est, ista propter se fugienda propter nos sustinenda. Ideo Moyses post visionem non servit in Madian patri Aethiopissae, neque ipsa amplius parit filios quasi a toro repulsa, ubi locus amoris est et dilectionis; et alia pulchriore atque amabiliore recepta ex cujus consortio non fuscus, sed luminosus fieret vultus Moysi, cujus amor in illo igne monstrabatur; quando rubus ardebat, et non comburebatur. Cucurrit autem Moyses ut transiret, et contemplaretur visionem quia nondum adhuc sapientiae ignem conceperat neque senserat suavitatem. Ideo mirabatur et ipsa admiratione trahebatur, ut appropians calefieret et arderet. Et ignis ipse, qui absentem illuminabat, appropinquantem accendebat. Propterea appropians solvit calceamentum, libenter jam carnalibus concupiscentiis abrenuntians, degustata illius amoris dulcedine et agnita suavitate. Quid enim concupiscentia carnis potuisset amori sapientiae comparata? Propterea ergo Moyses festinavit currere et videre visionem, atque transire ad contemplandam sapientiam. Et manifestum factum est, quomodo ille transivit, et quomodo pervenit ad contemplandam sapientiam. Quantum in illa vidit, et quantum de illo agnovit, et quomodo amicus factus est sapientiae, usque in profunda ejus penetrans et conscius secretorum illius. Et quam multi sunt ab initio, qui sic transire voluerunt ad contemplandam sapientiam? Primus Abraham magnus ille pater de igne Chaldaeorum exivit, et transivit ad contemplandam sapientiam, et venit in terram visionis, quam monstravit ei Deus et vidit claritatem sapientiae et gavisus est. Et Isaac ad meditandum egressus fuerat, et transivit ad contemplandam sapientiam; et locutus est cum eo Deus. Jacob quoque ad contemplandam sapientiam pergens transivit de Mesopotamia veniens, et vidit Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima ejus (Gen. XXXII). Post istos, omnes patriarchae et omnes prophetae transiverunt, et omnes sapientiam contemplari voluerunt. Et venit novissime sapientia ipsa, et transivit, et contemplati sunt eam amici ejus; quoniam ad hoc venerat ut videretur, ne incassum quaereretur, si nunquam videretur; et dixit eis, qui transiverant, ut contemplarentur eam. Beati oculi, qui vident quae vos videtis. Multi reges, et multi prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt (Matth. XIII). Hoc dixit, et transivit, ut post illam transirent, qui eam contemplari concupiscerent, ne forte jam non quaereretur, si semper videretur. Et secuti sunt post eam alii multi, et pertransiverunt plurimi, et multiplex facta est sapientia. Et multi transire voluerunt, et pervenire non potuerunt; quia viam non tenuerunt. Alii transierunt, et pervenerunt. Alii transire voluerunt et pertransire non potuerunt, quia per se ire putaverunt. Nam etiam gentium philosophi, et ipsi ad contemplandam sapientiam transire voluerunt, sed erraverunt atque evanuerunt, quia semetipsos ducere putaverunt. Et tamen transire coeperant, et pervenerant usque ad aliquid et ad viam accesserunt; sed viam non intraverunt, quia in Christum non crediderunt. Vultis scire usquequo pervenerant? In terra erant corpore, et ascenderunt mente et transiverunt terrena omnia, coelestia scrutando. Usque ad lunam et usque ad solem, usque ad sidera coeli, denique usque ad ipsum coelum et usque ad ipsum firmamentum ingenio suo ascenderunt, et intellectu pervenerunt. Et quid erat ultra quo pergere potuissent? Sed sapientia super omnia est, neque inveniri potest intra omnia, per quam omnia facta sunt. Nihil horum est, a quo est omne quod est. Sed ubi illud invenire potuissent? Non videbatur, et tamen quaerebatur; nec latere potuit, ut non loqueretur, nec investigari ut inveniretur. Sapientia intus erat, et ipsi foris erant; et ingressi sunt mente post eam, ut transirent ad contemplandam sapientiam. Et investigaverunt, et perscrutati sunt sapienter; et comprehenderunt secreta naturae, et invenerunt occulta multa; et nihil horum sapientia fuit, quia omne hoc per sapientiam factum fuit. Supra omnia quo ascenderunt, intra omnia quo intraverunt; et non erat ultra aliquid ubi sapientiam quaerere potuissent. Et ceciderunt et defecerunt scrutantes scrutationes; et visum est illis divinum aliquod esse supra omnia, et tamen illud non cognoverunt neque intellexerunt; sed videntes amplius caligaverunt, quia infirmis oculis contra lumen splendidum impegerunt. Et coeperunt falsa multa de vero existimare; et Deum corde suo perverso comparare, non quod ipse erat, sed quod ipsis videbatur, qui videre non potuerunt quod erat. Illi autem bene videre se existimaverunt, et in cogitationibus suis evanuerunt; et pejus excaecati sunt et inventi sunt profundius errantes, subtilius perscrutantes. Alii autem subtilius moribus sapientiam quaerendam putaverunt; et facti sunt plurimi bonorum suorum contemptores, sed non vitiorum suorum correctores. Et isti quoque usque ad aliquid pervenerunt; quia speciem veritatis habuerunt, sed veritatem non tenuerunt. Abjecerunt pecuniam; sed malitiam retinuerunt. Quod foris erat mundaverunt, et quod intus erat pollutum tenuerunt. Hoc autem sapientia non fuit; quia veritas non fuit, sed falsa imago sola. Illi autem putaverunt se per iter virtutum incedere; sed quo tenderent nesciverunt, quia directionem suam et finem non cognoverunt. Et erant adhuc alii qui virtutes quasdam habuerunt et naturali ductu in eas ferebantur; et transierunt et pervenerunt usque ad aliquid; et ex parte quadam naturae, qua non tota corruptioni subjacuit, bonum viderunt et concupierunt. Et datum est eis multa posse de studio virtutum; et affectu probo ad bonitatem proclivi. Quis hoc nescit quantos et illi viros virtutum habuerunt, et quanta illi miranda et imitatione digna fecerunt: sectantes justitiam, pietatem colentes, servantes castimoniam, patientia confirmati, stabiles fidelitate, prudentia circumspecti, et quid dicemus? Nunquid haec omnia bona non fuerunt? Fuerunt utique, sed naturae non gratiae; conditionis, non reparationis: bona quae natura conservaverat ne tota corrumperetur, non bona quae gratia dederat, ut natura a corruptione liberaretur. Bona quae naturae quidem gratia primum conditae dederat; postea corruptae reliquerat; sed a corruptione purgandae non superaddiderat. Bona quibus bene conditae naturae pulchritudo probaretur; non quibus glorificandae celsitudo acquireretur. Bona igitur pro parte sua omnia ista fuerunt, sed vera bona non fuerunt; quia mentem per intentionem ad summum bonum non direxerunt. Et his omnibus sapientia inventa non est; quia in veritate non est quaesita; et non appropinquavit, vel illis, ut eorum oculos ad veritatem illuminaret; vel istis ut eorum gressus ad virtutem dirigeret. Atque ideo nec caeci eam invenire potuerunt, nec claudi ad eam pervenire. Sed dicat iste noster Hebraeus qui fecerit, quantum transitu suo profecerit; quoniam, et ipse se cum caeteris ad contemplandam sapientiam transire testatur, dicens: Transivi ad contemplandam sapientiam. Hoc est ergo quod considerare debetis. Qui enim ad sapientiam transit stultitiam relinquit. Et quid est quod sequitur?