|
Errores quoque, et stultitiam. Si ad sapientiam transit qui ad
contemplandam sapientiam transit, quomodo a stultitia recedit, vel
errorem relinquit, qui ad contemplandos errores et stultitiam transit?
Sed sapientia lux est; error autem et stultitia tenebrae sunt. Qui autem
in tenebris est, nec tenebras videt, nec lucem. Qui vero in luce est, et
tenebras videt, et lucem; quia omnia quae arguuntur, arguuntur per
lucem. Quoniam igitur tenebras suas videre non potest, quia adhuc ipse
in tenebris est, sed a tenebris ad lucem venit, ut videat per lucem, et
tenebras, et lucem; non per tenebras tenebras, et per lucem lucem, sed
tenebras et lucem per solam lucem. Nemo ad tenebras vadit, ut tenebras
videat; sed ad lucem venit ut videat per lucem non solum lucem, sed et
tenebras et lucem. Qui ergo videre vult tenebras suas, recedit ab eis,
ne in tenebris sit ipse, et nihil videat: et transit ad lucem ut per
lucem, et tenebras pariter et lucem videat. Recte igitur ecclesiastes
cum ad sapientiam contemplandam transit: errores quoque et stultitiam
contemplaturus ad ipsam venit, quasi ad lucem, ut in ipsa videat, et
tenebras et lucem. Hoc est, ut in ipsa videat, et quod ipsa est
sapientia; et per ipsam videat errores, et stultitiam, quod ipsa non
sapientia. Nam qui sapientiam videt, videt quod ipsa est sapientia; et
qui errores et stultitiam videt, videt quod ipsa non est sapientia; et
tamen sapientiam videre, et errores, et stultitiam videre non nisi per
ipsam potest, et ipsa est sapientia. Qui ergo ad contemplandos errores
et stultitiam contemplandam transit, ad sapientiam transit; quemadmodum,
qui ad contemplandam sapientiam transit, ad sapientiam transit. Cum
tamen altera id est errores et stultitiam contemplatur ut fugiat; ad
alteram vero, hoc est ad sapientiam, ut eam contempletur, accedat; quia
utrumque sapientia non est, sed utrumque contemplari sapientia est, et
qui ad utrumque contemplandum transit, non ad aliud quam ad sapientiam
transit: neque aliud quam errores et stultitiam relinquit. Dicat ergo:
Transivit ad contemplandam sapientiam erroresque et stultitiam. Quid est
error: nescire quod rectum est. Quid est stultitia? scire et non sequi.
Quid est sapientia? cognocere et amare bonum. Malum vero cognoscere et
odisse, et ipsum est sapientia; et prima sapientia, quia odisse malum,
bonum amasse est; et cognovisse malum, rectum intellexisse. Quapropter
cognoscere et amare bonum sapientia est, et ipsum est odisse malum et
cognovisse. Et hoc totum in sapientia cognoscitur, cum sapientia videtur
et quo ipsa est ut diligatur; et quod ipsa non est, sed per ipsam
manifestum est, ut odiatur. O quam bonus transitus iste est; et quam
feliciter migrat, qui ad contemplandam sapientiam migrat! Quid mirum est
si Deus Hebraeorum Dominus Deus est, qui tales transitores facit, et ad
talia transire facit? Transite ad me, inquit Sapientia, omnes qui
concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. Spiritus enim meus
super mel dulcis: et haereditas mea super mel, et favum. Qui edunt me,
adhuc esurient; et qui bibunt me, adhuc sitient; qui elucidant me, vitam
aeternam habebunt (Eccli. XXIV). Quoniam doctrinam quasi ante lucanum
illumino omnibus; et illuminabo omnes sperantes in Domino. Vultis enim
scire quomodo illuminat sapientia eos qui ad se contemplandam
transierint? Istum ipsum interrogate, qui ad contemplandam sapientiam
transivit; et considerate qualiter illuminatus sit, ex quo coepit videre
eam. Nam prius quam ad ipsam contemplandam transisset; quam caecus
fuerit, satis supra audistis, quando ire putavit ubi homini via non
erat; quaerere et investigare universa quae erant sub sole; et magnum
aliquid esse credidit illorum investigare naturam, quae extra hominis
naturam consistunt; quae, etsi sciantur quantum in ipsis est, nec
salutem conferre possunt, neque si nesciantur, auferre. Ibi ergo caecus
fuit, non videndo neque cognoscendo in se quod potuit, nec pro se
appetendo quod debuit. Sed nunc illuminatus a sapientia, quid dicat,
intendite.
|
|