|
Ut sequi possit regem factorem suum. Si enim non potest consequi
facturam multo magis factorem sequi non potest. Si non potest
investigare quod factum est, eum qui fecit, quomodo potest
comprehendere? Quid est homo ut sequi possit regem factorem suum? Regem
suum et factorem suum. Idem ipse qui rex est, factor est. Factor est,
quia creavit; rex, qui gubernat in eo quod creavit, et dirigit ad quod
creavit. Creavit enim in magno bono, et dirigit ad summum bonum. Quis
est qui sequitur factorem suum? Qui vivit, ut factus est. Quis incedit
secundum quod institutus est? Qui servat bonum quod creatus accepit, et
quod natura contulit impollutum custodit. Iste sequitur factorem suum.
Et quis est qui sequitur et regem suum? Qui tendit ad quod dirigitur;
qui festinat pervenire quo invitatur; qui legibus bene praesidentis
obtemperat; qui jubentis imperio spontanea se ad omnia voluntate
inclinat. Iste sequitur regem suum. Sed quis est homo qui Deo respondere
possit? Quis sufficiens invenietur reddere vicem Deo? Si ipse praecedit,
et ut sequeris: ergo aliud illius est, aliud tuum. Imo si ipse bonum
inchoat, tu consummas: quod minus est illius est, et quod majus est tuum
est. Si Deus praecedit bonum inchoando, tu subsequeris perficiendo; jam
non solum aequalis Deo, sed major inveneris. Sed forte ipse praecedit
ostendendo, ut sequeris imitando. Et ubi quod dicitur: Misericordia ejus
praeveniet me et subsequetur? (Psal. LVIII.) Ubi est: Ex ipso, et per
ipsum, et in ipso sunt omnia? (Rom. XI.) Ubi est: Quid habes, quod non
accepisti? Si autem accepisti, ut quid gloriaris, quasi non acceperis?
(II Cor. IV.) Nam si ostendere illius est, tuum sequi: jam aliquid
habes, quod non accepisti; neque ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt
omnia, sed quaedam hominis sunt quae ex ipso non sunt, si aliqua potest
per se homo quae per ipsum non sunt. Sed non ad hoc illuminat sapientia,
ut sic sentiat homo; aut si dicat quasi ex se aliquid habere possit
homo, qui neque hoc a se habere potuit, quod est homo. Quid ergo dicit:
Quid est homo, ut sequi possit regem factorem suum? Quod longe enim
putas homo est a Deo ut pertingat ubi ille est? Quid enim est pertingere
ubi ille est, nisi esse quod ille est? Et quid est Deus? Aut homo quid
est? Videte quam longe sunt. Deus justus est et beatus; homo injustus et
miser. Videte quantum distant justus et injustus, miser et beatus. Non
potest autem esse cum beatitudine miseria, nec ad beatitudinem pervenire
injustitia. Justitia via est; beatitudo patria. Peccati autem servus
justus esse non potest, nisi fuerit a peccato liberatus. Videte ergo
quod non potest homo sequi regem factorem suum, nisi prius visitetur a
rege factore suo. Non potest homo ad illum ire; sed ille potest, si
voluerit, ad hominem venire. Propterea rex, et factor hominis venit ad
hominem. Venit ad id quod homo erat, et factus est ipse quod non erat.
Factus est homo pro homine, assumens nostram miseriam, retinens suam
justitiam. Et apparuit inter Deum et homines mediator Dei et hominum
homo Deus, appropians hominibus Deus per miseriam, nec recedens a Deo
homo per justitiam. Ita Deus descendit ad unum, et homo ascendit ad
unum: et in uno duo inventa sunt, alterum ex nostro, alterum ex suo:
erant quippe tria quaedam. Deus erat, justus et beatus, et homo erat
miser et injustus: et quia haec convenire non potuerunt, posuit se in
medio homo Deus conjungens miserum et justum, ut per justitiam miseriam
vinceret, et justitiam ad beatitudinem repararet. Igitur cum esset
nobiscum Emmanuel per justitiam quam ad nos attulerat, et per miseriam
quam a nobis assumpserat, redire coepit unde venerat. Ut in homine per
justitiam miseriam vinceret, et hominem cum justitia per miseriam ad
beatitudinem revocaret. Tenuit igitur justitiam, et sustinuit miseriam
quousque miseriam vinceret, et justitiam coronaret. Et cucurrit, et
praecessit nos. Passus pro nobis, et exemplum relinquens nobis, ut
sequamur vestigia ejus (I Petr. II). Liberans nos a servitute peccati,
ut et nos in miseria justitiam habeamus, et per miseriam cum justitia ad
beatitudinem transeamus. Promittens nobis quod accepit, si patimur quod
sustinuit; ut regnemus cum ipso, si patimur pro ipso. Ita igitur Verbum
incarnatum factor et rex noster, quia sequi ipsum non potuimus in sua
majestate, praecessit nos in nostra humilitate, et de nostro viam
statuit ut ad sua perveniamus. Sed nec sic quidem sequi eum posset homo,
nisi adjutus esset ab ipso; quia nec justus homo per mortem ad vitam
curreret, nisi ille qui peccatori dedit justitiam etiam patienti
constantiam daret. Recte igitur, qui sapientiam contemplatus fuerat, et
quam per se nihil homo agnoverat, dixit: Quid est homo, ut sequatur
regem factorem suum? Vere enim iste ad contemplandam sapientiam
transiverat, et vere a sapientia illuminatus erat: multo magis nunc
sapiendo veraciter hominis infirmitatem agnoscens, quam prius inaniter
se ultra hominis possibilitatem extendens. Ibi enim elatus est ut
deficeret, hic ut proficeret humiliatus. Illic extra se per elationem
tumuit, ut in se evacuaretur, hic se per humilitatem ad se collegit, ut
soli daretur. Et hoc totum sapientia fecit postquam eam contemplatus
est, ostendens illi in luce sua prius tenebras ejus: postea, et lucem
suam, et totum in luce sua, et per lucem suam. Et non erant tenebrae
lux, nec in luce tenebrae erant; sed per lucem tenebrae videbantur, et a
luce dividebantur, et ait:
|
|