CAPUT 7

Sapientis oculi in capite ejus; stultus in tenebris ambulat. Modo probatum est quod sapientia illuminat, stultitia excaecat. In quo probatum est? Quia sapiens oculos illuminatos habet, stultus nihil videt. Si enim sapiens oculos illuminatos habet, ergo sapientia illuminat. Et sit stultus nihil videt, ergo stultitia excaecat. Nam sapientia lux est, et illuminat. Si habueris oculos quo illa attingit; si autem oculos habes ubi lux non est, oculos habes, sed nihil vides. Et quid prodest hoc? Sint ergo oculi tui ubi lux est, ne efficiaris quasi oculos non habens, si lucem non habes. Ubi autem est lux? Sursum est lux ubi est sapientia. Nam sapientia sursum est; et lux sursum, et omnis lux de sursum venit. Et sicut deorsum tenebrae sunt sine luce, ita sursum lux sine tenebris. In medio vero post lucem tenebrae, et post tenebras lux. Propterea sunt dies coeli quos tenebrae non dividunt, neque obscurum interpolat. Et dies terrae sunt quibus tenebrae succedunt. Quia ubi sapientia semper est, semper lux est; et ubi sapientia non semper est, tantum lux est, quantum sapientia est. Et ubi sapientia nunquam est, nunquam lux est. Ergo lux est quo attingit sapientia, et quo non attingit sapientia, lux non est. Et quo non attingit sapientia, si attingit a fine usque ad finem, quid relinquitur extra quo attingere non possit, quae totum penetrat et complectitur totum? Gyrum coeli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi, et in fluctibus maris ambulavi (Eccli. XXIV): attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter (Sap. VIII). Magna igitur quaestio est quidnam sit quo non attingit sapientia. Ubi oculi stultorum sunt, qui ambulant in tenebris et non vident. Aliam itaque Scripturam interrogemus, ubi sunt oculi stultorum, qui in tenebris ambulant et non vident. Dicit enim: Oculi sapientis in capite ejus; oculi autem stultorum in finibus terrae. Ergo in finibus terrae tenebrae sunt, et propterea non vident stulti qui ambulant in tenebris, quia oculos habent in finibus terrae. Nam si lumen ibi est ubi oculos habet, non ambulant in tenebris stulti; sed illuminatos habent oculos et vident. Si vero stultus in tenebris ambulat, et oculi stultorum sunt in finibus terrae, ibi procul dubio tenebrae sunt, ubi oculi videre non possunt. Et ubi est hoc? In finibus terrae. Ergo procul sunt tenebrae, et lumen prope est. Quare ergo facilius tenebras invenimus quam lumen? Forte, quia nos longe non sumus a finibus terrae et habitamus juxta populum tenebrarum, neque perreximus adhuc a finibus terrae ad audiendam sapientiam Salomonis (III Reg. X), ubi lumen est: idcirco impingimus in tenebras et caligamus a luce. Ipsa tamen lux prope est et ingerit se; sed lippientes oculi fuscum amant, et converterunt in tenebras. Ergo prope est lux, nos autem longe sumus; et tenebrae longe sunt, et nos propinquamus ad illas.