HOMILIA XI.

Qui sint fines terrae in quibus sunt oculi
stultorum: et quomodo sapientia attingit a fine usque ad
finem fortiter, etc.


CAPUT 1

Ubi tamen sunt tenebrae, et ubi est lux? Et quis est finis? et finis quo attingit sapientia. Et qui sunt fines terrae, ubi sunt oculi stultorum qui ambulant in tenebris, et non vident. Et quod est caput sapientis ubi sunt oculi ejus qui non ambulat in tenebris sicut stultus, sed illuminatos habet oculos? Ne forte ergo et nos in tenebris remaneamus, inquiramus lucem sapientiae, ut intelligamus, ubi ipsa maneat sapientia, et divisionem lucis et tenebrarum. Ubi finiuntur lux et tenebrae, et terminum uniuscujusque. Usquequo ipsa sapientia, et quid ipsa, et quid extra ipsam, et quid sine ipsa. Primum, quia duos fines audivimus, alterum a quo et alterum usque ad quem se extendit Sapientia, attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter (Sap. VIII). Et nondum adhuc cognovimus qui sunt isti duo fines, et ubi sunt, et an finem habeant isti fines, et an ultra istos aliud aliquid sit, quo non attingit sapientia. Et si est, quomodo fines sunt qui non perveniunt ad finem? Si autem non est, quomodo fines terrae ubi tenebrae sunt, intra istos fines continentur, et tenebrae esse possunt in luce, quia Sapientia attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter. Primum ergo duo sunt fines rerum omnium. Alter est finis supra quem nihil, et alter sub quo nihil. Finis supra quem nihil, summum omnium est. Finis sub quo nihil, infimum. Itaque duo sunt fines omnium, summum et infimum. Et quidquid in universitate est praeter summum et infimum, medium est inter summum et infimum. Et unumquodque quando magis discedit ab altero, tanto magis accedit ad alterum, sive a summo ad infimum, sive ab infimo ad summum. Vis nosse si forte Scriptura manifestius alicubi fines istos commemoret? Si ascendero, inquit Psalmista, in coelum, tu illic es; si descendero ad infernum, ades (Psal. CXXXVIII). Ergo coelum et infernum duos fines constituit excursus sui. Nihil autem altius est coelo, et nihil profundius inferno. Itaque coelum summum omnium est; infernus infimum, supra quod nihil et sub quo nihil, et pertingit Sapientia a fine usque ad finem, et implet totum ac penetrat. Si ascendo in coelum, inquit, tu illic es; si descendero ad infernum, ades. Non dixit, in coelo ades. Neque in inferno, illic es. Sed, si ascendero in coelum, illic es; si descendero ad infernum, ades. Ergo in coelo est, in inferno adest; in coelo manens, in infernum adveniens, in coelo exspectat advenientes, in inferno sequitur fugientes. Ascendentes in coelum illic eum inveniunt, descendentes ad infernum illic eum non effugiunt. Si ascendero in coelum, inquit, tu illic es; si descendero ad infernum, ades. Et tamen utrobique es, et ubi es, et ubi ades, pertingens a fine usque ad finem. A fine ubi es, usque ad finem ubi ades, fortiter, et disponens omnia suaviter. Ecce modo distinximus duos fines ad quos pertingit sapientia, summum et infimum, quorum alter quasi locus est sapientiae ubi consistit; alter vero velut excursus quidam et, ut ita dicatur, meta porrectionis qua se extendit. Finis ille a quo exit sapientia, caput est, ante quem nihil. Finis vero in quem excurrit, finis ultra quem nihil. Finis ille caput est et finis. Finis iste non caput, sed tantum finis. Caput est ille finis, quia ab ipso, et non supra; finis est, quia usque ad ipsum, et non ultra. Alter autem finis, caput non est; quia ab ipso nihil: sed tamen finis, quia quidquid usque ad ipsum, non ultra ipsum. Ille igitur finis qui sursum est, quasi principium et origo est, supra quem nihil. Finis vero qui deorsum est, quasi meta et terminus ultra quem nihil. Omnium enim rerum origo et principium a summo est; terminus autem et finis in infimo. Quapropter finis deorsum finis est, et tantum finis. Finis vero sursum, non solum finis, sed et caput et finis. Si ergo coelum sursum est et infernus deorsum, et nihil altius coelo, et nihil profundius inferno inveniri potest: principium est coelum, et infernus finis. O quam bonum principium, et quam malus finis.